 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TAEGUENSIS - WONIUENSIS
(ANDONGENSIS) *
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB
ECCLESIIS TAEGUENSI
ATQUE WONIUENSI, ALIA DIOECESIS EFFICITUR,
CUI NOMEN ERIT « ANDONGENSIS ».
Quae in Actibus Apostolorum Christi verba leguntur: «Et eritis mihi testes
in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae» (1, 5),
non modo incredibili Apostolorum industria, studio, labore, eorumque, qui iis in
hoc opus subierunt, successorum ad exitum adducta sunt, sed tali eventu ac
fortuna, ut sacratissima Christi fides et religio cotidie et progressus faciat
et in incremento sit. Quod cum etiam in nobilissima Coreae Natione factum esset,
visum est Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide bene fieri, si ibi loci nova excitaretur dioecesis, nonnullis divisis.
Quam sententiam probantes, Nos, re bene reputata consilioque expetito a
venerabili Fratre Nostro Hippolyto Rotoli, Archiepiscopo titulo Tibiucensi
ac in Corea Apostolico Pro-Nuntio, haec facienda statuimus. Circumscriptiones
civiles, vulgari sermone Andong, Yecheon, Bonghwa, Yeongju, Yeongdeok,
Yeongyang, Cheongsong, Sanju, Munkueong, Euiseong et Uljin cognominatas, ab
Ecclesiis Taeguensi et Woniuensi detrahimus in novaeque dioecesis formam
redigimus, Andongensis appellandae, ac tamquam suffraganeae metropoli
Taeguensi subiciendae. Cuius sane sedes in urbe Andong collocari statuimus,
cathedram vero in templo Beatae Mariae Virginis Immaculatae, in eadem urbe, quod
idcirco cathedrale erit, cum debitis iuribus et honoribus. Indulgemus autem
ut, si ad praesens Canonicorum collegium condi nequeat, Consultores dioecesani
constituantur, qui Episcopo consiliis datis atque ope lata assint. Cetera
quidem, quae ad dioecesis administrationem, electionem Vicarii Capitularis, Sede
vacante, similia respiciant, Iure Canonico temperentur. Item documenta et
acta, quae novam circumscriptionem ecclesiasticam spectent, ad eius Curiam .
mittantur, religiose custodienda. Quae denique his Litteris mandavimus,
venerabilis frater Hippolytus Rotoli effici curabit, vel quem ipse delegabit. Re
vero acta, documenta exarentur, atque fide digna exempla ad Sacram
Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc
et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 771-772
© Copyright 1969 - Libreria Editrice
Vaticana
|