 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ZOMBA ËNSIS
(FORTJOHNSTONENSIS)*
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A
DIOECESI ZOMBAËNSI,
NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
NOMINE «FORTJOHNSTONENSIS».
Quam studiose, sic ut Nostrum postulat Apostolicum munus, contendamus ut
aspectabilis hic in terris Ecclesiae fines magis in dies prolatentur, ex eo
etiam apparet toties Nos novas constituere ecclesiasticas circumscriptiones
quoties id requirat animorum utilitas supernaque eorumdem salus. Sententiae ideo
Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide accedi
posse visum est, quae, post auditum venerabilem Fratrem Alfredum Poledrini,
Archiepiscopum titulo Vazaritanum et in Malawi Pro-Nuntium, atque sacrum cuius
intererat Ordinarium, proposuit ut novam, dioecesi Zombaënsi partita,
praefecturam apostolicam in Malawiensi regione conderemus. Suprema ideo Nostra
potestate, a dioecesi Zombaënsi districtum civilem vulgo FortJohnston et maiorem
partem districtus civilis vulgo Kasupe separamus iisque praefecturam apostolicam
constituimus, FortJohnstonensem appellandam. Fines autem inter dioecesim
Zombaënsem et conditam praefecturam hi erunt: flumen vulgo Shirè usque ad ostium
torrentis vulgo Likwenu, hinc idem torrens Likwenu usque ad colles vulgo Chikala
Hill per latitudinem 15° 10 usque ad fines civiles inter Mocambique et Malawi.
Mandamus vero ut hae Litterae Nostrae ad effectum adducat venerabilis Frater
Alfredus Poledrini, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos; utque ille qui
negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque
Congregationem pro Gentium Evangelizatione quam primum mittat, de more signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 12, pp. 705-706
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|