 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ILORINENSIS *
PRAEFECTURA APOSTOLICA DORINENSIS
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE.
Verba sanctissima Christi, caelos conscendentis: « Et eritis mihi testes in
Ierusalem, et Iudaea, et in omni Samaria, et usque ad ultimum terrae» (Act., 1, 8), tum Apostolorum ipsorum praedicatione, tum Christi praeconum industria et
labore, tum summorum Pontificum cura ac sollicitudine tam feliciter cesserunt,
ut nullus sit populus, cui salutis nuntius non illatus fuerit, nulla terrae
plaga, in qua verus Deus non sollemni hostia placetur. Quod etiam in nobilissima
Nigeriae natione factum est. Quin immo tam floret ibi sancta Christi religio, ut
Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum
sit praefecturam apostolicam Ilorinensem ad gradum atque dignitatem dioecesis
esse evehendam. Hoc autem Sacrae Congregationis consilium probantes, audito
quidem quid venerabilis Frater Aloisius Bellotti sentiret, Archiepiscopus
titulo Voncarianensis atque in Africa media et occidentali Apostolicus
Delegatus, ea quae sequuntur statuimus. Praefecturam apostolicam Ilorinensem ad
dignitatem dioecesis tollimus, eodem nomine, metropolitanae Sedi Kadunaėnsi
suffraganeae, ac iuris dictioni Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione obnoxiae. Cuius Sedes episcopalis erit in urbe vulgo Ilorim,
cathedra sacra Antistitis in templo S. Ioseph collocata, cum debitis iuribus.
Praesentium autem difficultatum ratione habita, concedimus ut ad tempus pro
Canonicorum collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et
ope ad iuris normas iuvaturi. Cetera omnia, quae Seminarium respiciunt, mensam
episcopalem, dioecesis administrationem, similia, Iure Canonico temperentur. Has vero Litteras Nostras venerabilis Frater Aloisius Bellotti exsequi curabit,
vel quem ille delegaverit. Re autem peracta, documenta exarentur sincerisque
exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur.
Hanc
vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 768-769
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|