The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAIROBIENSIS
(MACHAKOSENSIS)
*

IN KENIAE TERRITORIO NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR,
MACHAKOSENSIS NOMINE.

 

Antiquarum Africae Ecclesiarum aemulae, quae in tantam famam atque gloriam devenerunt, recentiorum etiam temporum nobilis illius terrae Ecclesiae, cotidie, quasi crescentes fluminum aquae, maximis augentur incrementis: Missionariorum enim labore atque industria multiplicantur christiani, gliscunt coepta pietatis, fides in Christum Dei Filium vivacior fit, per immensas eius continentis oras verbum aeterni Numinis, iuxta beatissimi Pauli voces, currit atque clarificatur (cf. 2 Thess. 3, 1). Quam ob rem, cum Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando christianae rei statum atque condicionem diligenter considerasset, venerabilemque Fratrem Petrum Aloisium Sartorelli, Archiepiscopum titulo Seminensem atque in Kenia Apostolicum Pro-Nuntium, sententiam rogasset, censuit bene fieri, si ibi loci nova constitueretur dioecesis: hoc enim religionis incrementis incrementa addere. Quod consilium Nos aeque probantes, haec statuimus. Ab archidioecesis Nairobiensis territorio civilem districtum, quem dicunt, vulgari sermone Machakos cognominatum, detrahimus ex eoque novam dioecesim condimus, ab urbe principe totius regionis Machakosensem appellandam, Sedi Nairobiensi tamquam suffraganeam subiciendam, atque clero saeculari committendam. Sacer eius Antistes in urbe Machakos sedem suam ponet in eaque commorabitur, cathedra suae auctoritatis in templo principe civitatis collocata, quod ad dignitatem cathedralis evehimus. Item statuimus ut, si ad praesens collegium Canonicorum condi nequeat, eorum loco Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio, opera assint. Cetera omnia ad iuris normam temperentur. Ad ea tandem, quae per has Litteras fieri censuimus, ad exitum adducenda venerabilem Fratrem Petrum Aloisium Sartorelli legamus, quem diximus; qui, re acta, documenta exarari studebit, atque ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittet sinceris exemplis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi. Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 21-22

 

Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top