The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBEROPOLITANAE
(OYEMENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI LIBEROPOLITANA, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «OYEMENSIS» APPELLANDA

 

Divini Magistri verba: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc. 16, 15) non modo Nos impellunt ut fecunda religionis semina in omnes gentes et nationes spargamus, verum etiam singulas Ecclesias ita constituamus et disponamus ut et facilior fiat usus christianae virtutis credentibus, et suscipiendae veritatis iis, quos nondum splendida fidei nostrae lux collustraverit. Quam ob rem, cum Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando visum sit, archidioecesi Liberopolitana partita, novam dioecesim condere, Nos, sententia audita venerabilis Fratris Ludovici Poggi, Archiepiscopi titulo Forontoniensis et Apostolici in Gabone Pro-Nuntii, necnon Ordinarii cuius intersit, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. E territorio archidioecesis Liberopolitanae partem septentrionalem et orientalem, quae civiles districtus vulgo «Oyem» et « Makoku » constituunt, detrahimus, easqne in novae dioecesis formam redigimus, Oyemensis nuncupandae ab urbe principe eiusdem regionis Oyemensis, quam curis cleri dioecesani committimus et archidioecesi Liberopolitanae suffraganeam reddimus. Cuius Sedes episcopalis erit in ipsa civitate Oyemensi, episcopalis vero magisterii cathedra in templo principe ibi erecto, quod ad gradum cathedralis ecclesiae tollimus, cum iuribus debitis. Praesentium autem difficultatum ratione habita, concedimus ut ad tempus pro Canonicornm collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et ope ad normam iuris invaturi. Has vero Litteras Nostras venerabilis Frater Ludovicus Poggi exsequi curabit, vel quem ille delegaverit. Re autem peracta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur.

Hanc vero Constitutionem nnnc et in posterum efficacem esse et fore volnmus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nnlla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 12, pp. 706-707

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top