 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
UAGADUGUENSIS -
KUPELAĖNSIS
(KAYANAE) *
AB ECCLESIIS UAGADUGUENSI ATQUE
KUPELAĖNSI
SEPARATO TERRITORIO CIVLLIS PROVINCIAE KAYANAE,
NOVA DIOECESIS EFFICITUR,
«KAYANA» NOMINE.
Ad patrisfamilias similitudinem, qui in omnibus quae agit nonnisi filiorum
commoda respicit et prosperitatem et utilitatem, quos genuit summeque diligit,
ita et Nos, in quibus filiorum Nostrorum christianorum amor fere in naturam
vertit, quidquid facimus, aut gerimus, aut operamur, eo respicit ut vel medeamur
malis, vel prospiciamus bonis: caritas enim Christi urget Nos (cf. 2 Cor.
5, 14), quemadmodum Apostolum Paulum commovebat. Cum ergo Sacrae Congregationi
pro Gentium Evangelizatione visum sit ab Ecclesiis Uagaduguensi atque Kupelaėnsi
detracto territorio quodam novam dioecesim constituere, idque venerabilis Frater
Ioannes Mariani bene fieri confirmaret, Archiepiscopus titulo Missuensis atque
in Africa Occidentali Apostolicus Delegatus, itemque Ordinarii locorum
Praesules, Nos, re aequo animo considerata, haec quae sequuntur decernimus. Ab
archidioecesi Uagaduguensi et a dioecesi Kupelaėnsi territorium separamus quod
civilem provinciam Kayanam efficit, atque in formam novae dioecesis redigimus,
Kayanae nempe, quam metropolitanae Sedi Uagaduguensi suffraganeam
facimus, et clero saeculari, quem dicunt, committimus gubernandam. Sedes
dioecesis et Episcopi domicilium in urbe Kayana erit, ibique cathedra
episcopalis dignitatis collocabitur, in templo scilicet principe civitatis, quod
cathedralis titulo honestamus. Censemus praeterea ut, si Canonici ad praesens
eligi non possint per collegii Canonicorum constitutionem, eorum loco
Consultores dioecesani sufficiantur, qui Episcopum consilio et opera iuvent.
Ceterum quae per has Litteras mandavimus venerabilis Frater Ioannes Mariani ad
exitum adduci curabit, vel quem ipse delegaverit. Re autem peracta, documenta
exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi. Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 24-25
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|