 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OSAKAËNSIS *
PROVINCIA ECCLESIASTICA OSAKAËNSIS
CONSTITUITUR.
Quamquam Ecclesiae substantia est in verbo potissimum collocata, cuius
praedicandi causa sunt Apostoli iussi mundum universum peragrare atque
universas docere gentes (cf. Mc., 16, 15), tamen nulli ambiguum esse
poterit exteriorem etiam singularum Ecclesiarum dispositionem, quasi propagandi
Evangelii praesidium, haud parum posse ad christianae religionis firmitatem
atque prosperitatem conferre. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide, auditis quidem tum Iaponiae Conventu
Episcoporum, tum venerabili Fratre Brunone Wüstenberg, Archiepiscopo titulo
Tyrensi atque in ea nobilissima terra Apostolico Internuntio, commode fieri
censuerit, si ibi loci nova provincia ecclesiastica conderetur, Nos, negotio
bene reputato, haec quae sequuntur censemus rata haberi. In Iaponia novam
provinciam ecclesiasticam constituimus, cuius Osakaënsis Ecclesia, quae hucusque
fuit Tokiensi suffraganea, sit metropolitana, atque dioeceses Hiroshimaënsis,
Kyotensis, Nagoyaënsis ac Takamatsuensis suffraganeae. Quae provincia ita
constituta Osakaënsis cognominabitur. Censemus praeterea ut venerabilis
Frater Paulus Yoshigoro Taguchi, qui fuit ad hunc diem Episcopus Osakaënsis,
primus huius Ecclesiae regimine potiatur Archiepiscopus Metropolita. Ceterum,
haec quae mandavimus venerabilis Frater Bruno Wüstenberg, cuius mentionem
fecimus, ad exitum adducet, vel quem ipse delegaverit. Actae autem rei documenta
exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 22-23
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|