The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GAUHATINAE - SHILLONGENSIS*

IN INDIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
«GAUHATINA-SHILLONGENSIS» NOMINE.

 

Christi sponsa, Ecclesia, quemadmodum per caritatis opera atque gratiae sacramenta eo tendit ac respicit indole sua ut de terrestris naturae Ierusalem in caelestem transeat civitatem (cf. Apoc., 21 2), ita etiam sua ipsius exterioris condicionis forma, quantum potest studiosissime, eam quaerit perfectionem, quae sive cum suo munere propagandae religionis atque veritatis congruat, sive christiano populo beneficia atque commoda maiora pariat. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, audito venerabili Fratre Iosepho Caprio, Archiepiscopo titulo Apolloniensi atque in India olim Apostolico Pro-Nuntio, in eam sententiam venerit ut in regione vulgo Assam nova in India constitueretur provincia ecclesiastica, Nos, re bene reputata, haec quae sequuntur decernimus ac iubemus. In nobilissima illa terra, quam diximus, alteram a ceteris provinciam ecclesiasticam condimus, ita ut dioecesis Shillongensis, suffraganea hucusque Ecclesiae Calcuttensi, metropolitana constituatur, cui dioeceses Tezpurensis et Dibrugarhensis, quae et ipsae adhuc suffraganeae fuerunt Sedi Calcuttensi, suffraganeae subiciantur una cum nova dioecesi Silcharina. Provincia haec Gauhatina-Shillongensis cognominabitur. Statuimus praeterea ut cathedra novi Archiepiscopi in templo principe urbis Gauhatinae collocetur, manente concathedra in urbe Shillong, ubi nunc est sedes Episcopi Shillongensis. Ceterum, quae per has Litteras Nostras disposuimus, venerabilis Frater ad exitum adduci curabit, qui tempore exsecutionis harum Litterarum Apostolicae Nuntiaturae praeerit, vel quem ipse delegaverit, factis ad id facultatibus. Rebus vero actis documenta exarentur, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 29-30

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top