 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HAFLONGENSIS
(SILCHARINAE) *
PRAEFECTURA APOSTOLICA HAFLONGENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, «SILCHARINAE» APPELLANDAE.
Omnium sollicitudo Ecclesiarum quae in beatissimi Pauli Apostoli
similitudinem Nos impellit, eadem tamen simul gaudio Nos perfundit, cum novarum
dioecesium fundamenta iacere datur: sunt enim novae dioeceses, ad sacrosanctam
religionem Christi intendendam atque proferendam aptissima instrumenta. Quam
ob rem cum in praefectura apostolica Haflongensi catholica res recens magna
ceperit incrementa, atque maiora praevideatur esse captura, Sacrum Consilium
Christiano Nomini Propagando, post auditum venerabilem Fratrem Iosephum Caprio,
Archiepiscopum titulo Apolloniensem atque iam in India Apostolicum
Pro-Nuntium, censuit bene fieri, si eadem praefectura ad dignitatem dioecesis
tolleretur. De Nostra autem suprema potestate, hanc sententiam probantes
ratamque habentes, sequentia decernimus et iubemus. Praefecturam apostolicam
Haflongensem ad gradum dioecesis tollimus, cui nomen erit Silcharina;
cuius quidem Sedes episcopalis urbs erit Silchar, in qua sacer Praesul
domicilium collocabit cathedramque ponet, in templo principali ibi exstante,
quod in cathedralium templorum numerum redigimus, factis iustis iuribus. Quam
novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae Sedi
Gauhatinae-Shillongensi et Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
iurisdictioni obnoxiam. Praecipimus insuper ut, pro locorum huius nostri
temporis adiunctis, Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur qui
Episcopo assint. Ad novae denique dioecesis stabilitatem tuto firmiterque
servandam, praecipimus ut Seminarium minus condatur pro puerorum institutione in
spem Ecclesiae succrescentium. Ceterum quae per has Litteras mandavimus
exsequenda, is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in
India Nuntiaturam regat, vel per se vel per alium, factis ad id necessariis
facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad
Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito
mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo sexto mensis iunii anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 27-28
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|