Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GALLUPIENSIS - TUCSONENSIS
(PHOENICENSIS)

*

NONNULLIS TERRITORIIS
AB ECCLESIIS GALLUPIENSI ATQUE TUCSONENSI SEPARATIS,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR,
QUAE «PHOENICENSIS» COGNOMINABITUR.

 

Pro Christo legatione fungentes (cf. 93 Cor. 5, 20), cuius Vicarius sumus in christiano populo regendo, in qua sane re, quoad fieri potest, nihil diligentiae desiderari patimur, quam multum Episcoporum labore et consilio iuvemur, nemo est quin intellegat: ipsi enim, a Spiritu Sancto positi «Regere Ecclesiam Dei» (cf. Act. 20, 28), non modo adorandi Numinis instinctu aguntur, sed etiam, quod praecipuum est, cum apud populos degant, quorum constituti sunt patres, horum necessitates apprime cognoscunt. Quod etiam in praesenti causa cernitur; venerabiles enim Fratres Bernardus T. Espelage, Episcopus Gallupiensis, atque Franciscus F. Green, Episcopus

Tucsonensis, de bono populorum suorum solliciti, aeque sane consilio id proposuere, ut e suis dioecesibus, latius patentibus, nova conderetur. Quae Nos probantes, post sententiam rogatos venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositos, item Aloisium Raimondi, Archiepiscopum titulo Tarsensem ac in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Delegatum Apostolicum, atque Coetum Episcoporum huius nationis, haec decernimus. A dioecesi Gallupiensi comitatus, ut dicunt, Mohave et Yavapai separamus, item partem illam comitatus Coconino, quae extra fines regionis Navajo Indian Reservation sita est, prout lege civili circuscribitur; similiter a dioecesi Tucsonensi comitatum distrahimus Maricopa atque eam partem regionis quam Gila River Indian Reservation appellant, quaeque posita est intra fines comitatus Pinal, scilicet ut lege civili terminatur. His ergo terris novam dioecesim condimus, Phoenicensem cognominandam, cuius erit Sedes episcopalis in urbe Phoenix, cathedra vero in templo SS. Simonis et Iudae Apostolorum, in eadem urbe, factis iuribus iustis. Condita Ecclesia erit Sedi Sanctae Fidei suffraganea, similiter Episcopus Metropolitae eiusdem archidioecesis. Cui metropolitanae Ecclesiae atque Metropolitae etiam dioecesim et Episcopum Tucsonensem subicimus suffraganeos, a iuris dictione Sedis Angelorum in California exemptos. Mensa episcopalis dioecesis Phoenicensis constituent: Curiae emolumenta, fidelium collationes, bona, si qua sint, quae pro rata parte eidem obvenient, secundum canonem 1500 C.I.C. Canonicorum collegium condatur; interim tamen Consultores dioecesanos deligi permittimus, ut suum Praesulem consilio, ope adiuvent. Ad Seminarium quod pertinet, condatur atque temperetur ad praescripta iuris communis, Decreti «Optatam totius» Concilii Vaticani II, atque regulas Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Constituta per harum Litterarum effectionem dioecesi Phoenicensi, sacerdotes qui in eius finibus beneficium aut officium habeant, eidem sint adscripti tamquam proprius clerus, ceteri sacerdotes, clerici, Seminariique tirones, ei Sedi in qua domicilium habeant. Postremo, documenta quae ad clericos, fideles, res respiciant novae circumscriptionis, ad eius Curiam mittantur, atque ibi religiose custodiantur. Haec autem fieri studeat venerabilis Frater Aloisius Raimondi, vel quem ipse delegaverit. Re vero peracta documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem mittantur pro Episcopis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 25-27

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana