The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CUMANENSIS
(MARGARITENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM A DIOECESI CUMANENSI PARTIBUS,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «MARGARITENSIS» NOMINE.

 

Verba Christi sanctissima, Petro facta, quibus Apostolorum Principi gregem suum pascendum committebat, ad Nos etiam, qui in tanti viri locum successimus, referentes, omnibus viribus annitimur, ut quae in Ecclesiae bonum atque utilitatem cedere intellexerimus, eadem aut Nos ipsi faciamus, aut fieri contendamus: non enim verbis Christum amamus, sed «opere et veritate» (I Io., 3, 18). Quam ob rem, cum venerabilis Frater Felix Pirozzi, Archiepiscopus titulo Granatiensis atque in Venetiola Apostolicus Nuntius, ab hac Apostolica Sede petierit, audito quidem coetu Episcoporum eius Nationis, ut in ea nova conderetur dioecesis, Nos re bene reputata, sententiamque rogato venerabili Fratre Mariano Iosepho Parra León, sacro Cumanensi Praesule, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. E territorio dioecesis Cumanensis regionem separamus, quam populus sua lingua Estado Nueva Esparta cognominare consuevit, eaque novam dioecesim condimus, Margaritensem appellandam, iisdem finibus circumscriptam ac regio e qua fit. Cuius novae circumscriptionis sedes atque Episcopi domicilium in urbe La Asunción ponetur, cathedra in templo beatae Mariae Virginis in caelum assumptae collocabitur, factis nempe iuribus atque oneribus debitis, quae cathedralium templorum propria sunt. Constituta Ecclesia metropolitanae Sedi Civitatis Bolivarensis suffraganea erit, in eaque Canonicorum collegium condatur, ad leges per alias Litteras Apostolicas edendas. Interim tamen Consultores dioecesani deligantur, qui Praesuli suo opera atque consilio assint. Quod autem ad iuvenum institutionem attinet, qui ad Sacerdotium vocantur, serventur normae iuris communis, Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, atque decretum «Optatam totius» Oecumenici Concilii Vaticani II. Cum vero iuvenes hi adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Collegium Pianum Latinum Americanum, theologia atque philosophia imbuendi. Mensam episcopalem efficient: populi collationes, Curiae emolumenta, congrua bonorum pars, si qua sint, quae novae Sedi obvenient, ad normam Canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Regimen constitutae dioecesis, cleri atque populi iura et onera, cetera huiusmodi, iure canonico temperentur. Acta denique et documenta dioecesim Margaritensem respicientia ad eius Curiam diligenter mittantur, atque ibidem religiose serventur. Simul ae nova haec dioecesis condita fuerit, Sacerdotes qui in eius territorio aut beneficium aut officium ecclesiasticum habeant, ei addicantur tamquam proprius clerus, ceteri clerici ac Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Ceterum hae Litterae Nostrae venerabilis Fratris Felicis Pirozzi cura ad exitum adducantur, vel eius quem ipse delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die duo de vicesimo mensis iulii, anno domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Gaspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 30-32

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top