Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 MORONENSIS - CLIVI ZAMOËRENSIS
(SANCTI IUSTI)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESIBUS MORONENSI
ET CLIVI ZAMOËRENSIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS,
NOMINE «SANCTI IUSTI».

 

Omnimode solliciti ut christifidelium necessitatibus aptius in dies consulatur, libenti animo iis favemus coeptis, quae ad huiusmodi rationem conducere videntur. Quapropter, cum venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus et in Republica Argentina Apostolicus Nuntius, audito antea Episcoporum eiusdem Reipublicae Coetu, proposuerit ut, partitis dioecesibus Moronensi et Clivi Zamoërensis, alia dioecesis constitueretur, ea sane potestate quam Christus, Dei Filius, beatissimo Petro contulit (cf. Io. 21, 15-17) et Nobis, de sententia sacrorum quorum interesset Ordinariorum, sequentia decernimus atque iubemus. A dioecesi Moronensi territorium distrahimus vulgo appellatum Partido de la Matanza; a dioecesi autem Clivi Zamoërensis territorium vulgo dictum Partido de Cauelas, iisque novam dioecesim condimus, Sancti Iusti appellandam, iisdemque circumscribendam finibus ac simul sumpta territoria, quae diximus. Novae dioecesis sedes episcopalis in urbe Sancto Iusto erit, episcopalis magisterii cathedra in curiali templo in eadem urbe exstante, quod Deo est dicatum in honorem Sanctorum Martyrum Iusti et Pastoris Fratrum, quodque dehinc templum cathedrale habebitur, cum debitis iuribus. Decernimus praeterea ut dioecesis Sancti Iusti suffraganea sit metropolitanae Sedi Bonaërensi, eiusque sacer Praesul Archiepiscopo Bonaërensi obnoxius; ut in eadem dioecesi Canonicorum collegium condatur, per alias sub plumbo Litteras, intereaque Consultores dioecesani deligantur, ad normam iuris; ut ad Seminarii alumnos quod attinet serventur normae Codicis Iuris Canonici, prae oculis habito decreto Concilii Vaticani II « Optatam totius », atque leges peculiares Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, utque ex iisdem alumnis qui ingenio atque animi virtute praestent Romam mittantur, in Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi; ut mensa episcopalis constituatur Curiae emolumentis, fidelium sponte oblatis pecuniis atque bonorum parte, quae conditae dioecesi obvenient ad normam Canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; ut acta et documenta dioecesim Sancti Iusti spectantia ad eius Curiam transferantur, in tabulario religiose custodienda; ut tandem, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in cuius territorio vel officium vel beneficium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Ad haec quae praescripsimus perficienda studeat qui, tempore exsecutionis, Nuntiaturae Argentinae praeerit, vel ab eo delegatus sacerdos; qui autem negotium perfecerit, congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die duodevicesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 32-34

 

© Copyright 196

9 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana