The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLUMINENSIS - SENIENSIS*

NOVA IN IUGOSLAVIA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA,
NOMINE «FLUMINENSIS-SENIENSIS».

 

Coetu instante Episcoporum Iugoslaviae ut Ecclesiam cathedralem Fluminensem, eidem unitis dioecesibus Modrussensi unione exstinctiva atque Seniensi unione aeque principali, ad Sedis metropolitanae dignitatem eveheremus simulque novam provinciam ecclesiasticam ibi locorum constitueremus, libenti Nos animo, postquam hoc super negotio venerabilem Fratrem audivimus Marium Cagna, Archiepiscopum titulo Heracleensem in Europa et in Iugoslavia Apostolicum Delegatum, sequentia decernimus atque iubemus. Dioecesim Modrussensem unione exstinctiva et dioecesim Seniensem unione aeque principali cum dioecesi Fluminensi coniungimus, quae dehinc appellabitur Fluminensis-Seniensis, eamque ad gradum metropolitanae archiepiscopalis Ecclesiae attollimus, cum iuribus et privilegiis sive huiusmodi Sedibus sive earum Praesulibus congruis. Cui novae Sedi metropolitanae suffraganeas dioeceses destinamus Veglensem atque Parentinam et Polensem; item locorum Ordinarios suffraganeos constituimus metropolitano iuri Archiepiscopi Fluminensis-Seniensis. Primus autem Fluminensis-Seniensis Archiepiscopus Metropolita erit venerabilis Frater Victor Burić, hactenus Episcopus Seniensis, salvis iuribus venerabilis Fratris Ioannis Jenko, Episcopi titulo Acufidensis atque Administratoris Apostolici «ad nutum Sanctae Sedis» territorii dioecesis Fluminensis in Slovenia exstantis. Indulgemus praeterea ut Sedibus Fluminensi-Seniensi unica sit Curia, in urbe vulgo Rijeka constituta, atque unicum maius et minus Seminarium. Ad Canonicorum collegia quod attinet, gradu et dignitate metropolitani archiepiscopalis Fluminense collegium insignimus; de Modrussensi autem atque Seniensi, permittimus ut eadem in posterum subsistant, donec aliter Archiepiscopo Ordinario peculiaria adiuncta suadeant. Haec quae praescripsimus ad effectum adducenda curet venerabilis Frater Marius Cagna, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit, documenta de more exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfě, prope Romam, die septimo et vicesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontifěcatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 199-200

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top