 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SPALATENSIS - MACARSCENSIS *
DIOECESIS MACARSCENSIS DIOECESI
SPALATENSI IUNGITUR
ET AD GRADUM METROPOLITANAE EVEHITUR,
NOMINE «SPALATENSIS-MACARSCENSIS».
Qui vicariam in terris Christi potestatem obtinemus eiusque sanctae Ecclesiae
gubernandae munus habemus, studium omne et voluntatem pro viribus collocamus ut,
opportunis initis coeptis, fideles foveamus. Qua de re, cum Conferentia
Episcoporum Iugoslaviae accedendum esse censuerit sententiae venerabilis Fratris
Francisci Franić, Episcopi Spalatensis et Macarscensis, posse videlicet
Macarscensis dioecesis Sedi Spalatensi iungi novaque ibi locorum provincia
ecclesiastica excitari, idque ut fieret ab Apostolica Sede petitum sit, Nos,
audito venerabili Fratre Mario Cagna, Archiepiscopo titulo Heracleensi in Europa
et in Iugoslavia Apostolico Delegato, suprema Nostra potestate sequentia
decernimus atque iubemus. Dioecesim Macarscensem unione ut dicitur exstintiva
coniungimus cum Spalatensi ita ut haec in posterum Spalatensis-Macarscensis
appelletur, eamque ad gradum et dignitatem metropolitanae attollimus, cum
iuribus et privilegiis quae archiepiscopalibus et metropolitanis Sedibus
competunt. Nova proinde provincia ecclesiastica constituitur, cuius
metropolitana erit Spalatensis-Macarscensis Ecclesia, suffraganeae autem,
dioeceses Ragusina, Sebenicensis, Pharensis et Catharensis, adhuc Apostolicae
Sedi directo subiectae. Earundem vero dioecesium Episcopi metropolitano iuri
Archiepiscopi Spalatensis-Macarscensis obnoxii erunt. Decernimus praeterea ut
venerabilis Frater Franciscus Franić, hactenus Episcopus Spalatensis et
Macarscensis, primus fiat Spalatensis-Macarscensis Archiepiscopus Metropolita,
cum iuribus et obligationibus congruis; ut eiusdem Sedis Canonicorum collegium
titulo metropolitani decoretur suisque iuribus fruatur, in eoque nova dignitas
constituatur, archidiaconatus nuncupanda, atque duo alli canonicatus; ut tandem
Canonicorum collegium concathedrale Macarscense dehinc titulo collegialis
ornetur. Ad haec perficienda studeat venerabilis Frater Marius Cagna, quem
diximus, vel ab eo delegatus sacerdos; qui vero negotium perfecerit congrua
documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum
ea mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis N ostrae documenta
vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die septimo et vicesimo mensis iulli,
anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 197-198
© Copyright 196 9
- Libreria Editrice Vaticana
|