The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SALTENSIS - TUCUMANENSIS - CATAMARCENSIS
(CAFAYATENSIS)
*

QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESIBUS SALTENSI ET TUCUMANENSI AC DIOECESI CATAMARCENSI, NOVA CONDITUR PRAELATURA, «CAFAYATENSIS» APPELLANDA.

 

Praeclarissima exempla Pauli sequentes, quem tanta urgebat Christi caritas, ut diu noctuque Ecclesiarum, quas condidisset, cura atque sollicitudine paene conficeretur (II Cor. 11-28), Nos etiam, quos omnipotentis Dei providentia multarum gentium patrem constituit, omni opere annitimur ut singularum Ecclesiarum commodis atque utilitatibus provideamus. Quam ob rem cum venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus et in Republica Argentina Apostolicus Nuntius, audita Conferentia Episcopali Argentina, id proposuerit ut partitis quibusdam territoriis, nova exinde praelatura erigeretur, Nos haec omnia probantes sequentia decernimus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac de re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, apostolica Nostra potestate, ab archidioecesi Saltensi territori a paroeciarum seiungimus, quarum nomina vulgo: Cafayate, San Carlos et Molinos; ab archidioecesi Tucumanensi territorium separamus quod complectitur paroeciam vulgo Aymacha del Valle; a dioecesi denique Catamarcensi distrahimus territoria paroeciarum Santa Maria et Antofagaste de la Sierra nuncupatarum, novamque his praelaturam constituimus Cafayatensem appellandam, iisdem cingendam finibus quibus praedicta territoria simul sumpta in praesens terminantur: quae nova praelatura attingit, inter septentrionem et orientem solem archidioecesim Saltensem, inter meridiem et ortum solis archidioecesim Tucumanensem, ad meridiem dioecesim Catamarcensem, ad occidentem denique Rempublicam Chilensem. Praelaticia huius Ecclesiae sedes in urbe statuetur Cafayate populari sermone cognominata; in curiali templo eiusdem urbis Deo in honorem Beatae Mariae Virginis, sub titulo Sacratissimi Rosarii, dicato, ponetur cathedra, factis sacrae aedi iuribus quae sunt propria talium templorum. Eadem praelatura erit metropolitanae Ecclesiae Saltensi suffraganea; eius mensam praelaticiam constituent tum Curiae emolumenta, tum fidelium christianorum collationes, tum bonorum pars congrua, quae, ad normam canonis 1500 C. I. C. novae Ecclesiae obvenient. De seminario struendo atque moderando id statuimus quod ius canonicum legesque Sacrae Congregationis pro Institutione catholica praescribunt atque Decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius» monet. Cum vero iuvenes adoleverint, qui meliores fuerint, Romam mittantur, in Collegio Piano Latino Americano philosophia atque sacra theologia imbuendi. Quod attinet ad praelaturae regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, quae Sacri Canones praescribunt, adamussim et religiose serventur. Simulatque praeterea nova praelatura per harum Litterarum exsecutionem condita erit, Sacerdotes qui in eius territorio beneficium vel officium habeant, eidem addicantur, tamquam proprius clerus, ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Ultimum acta et documenta novae Sedis res seu personas respicientia, ad huius Curiam cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Haec omnia ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Linus Zanini Archiepiscopus titulo Hadrianopolitanus in Haemimonto et ad praesens in Republica Argentina Apostolicus Nuntius, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi prope Romam, die octavo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 5, pp. 263-265

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top