*
DIOECESIS SCOPIENSIS, QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS,
NOMINE «SCOPIENSIS-PRISRIANENSIS» APPELLATUR ET SUFFRAGANEA
«AD INSTAR ET AD TEMPUS»
SEDIS METROPOLITANAE VRHBOSNENSIS
SEU SERAJENSIS CONSTITUITUR.
Ad Ecclesiam Christi in dies augendam nemo non videt quantum conferant apta
rerum religiosarum dispositio finiumque dioecesium idonea temperatio. Quam ob
rem cum Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando censuerit bene fieri si
quaedam immutationes in territoriis, nomine aliisque rebus dioecesis
Scopiensis inducerentur, Nos re bene reputata, haec quae sequuntur decernimus
atque iubemus. Seiunctam partem territorii dioecesis Scopiensis, quae in
Republica civili Montis Nigri sita est, archidioecesi Antibarensi annectimus,
eandemque dioecesim Scopiensem, cui Sedem titulo Prisrianensem pleno iure
unimus, nomine Scopiensem-Prisrianensem in posterum appellari volumus et
suffraganeam ad instar et ad tempus Sedis Metropolitanae Vrhbosnensis seu
Serajensis constituimus necnon Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
iurisdictioni obnoxiam confirmamus. Ecclesiam autem Beatae Mariae Virginis sub
titulo Auxilii Christianorum, in urbe Prisrianensi, ad dignitatem et honorem
concathedralis Ecclesiae tollimus. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus
exsequenda curabit venerabilis Frater Marius Cagna, Archiepiscopus titulo
Heracleensis in Europa et Apostolicus in Iugoslavia Delegatus, vel per se ipse
vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta documenta
exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Christiano Nomini
Propagando cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti
simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda
erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die altero mensis octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontifěcatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 202-203
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana