The Holy See
backup
Search
riga

  PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOANNIS MAGUANENSIS*

PRAELATURA SANCTI IOANNIS MAGUANENSIS
AD DIOECESIS GRADUM ATTOLLITUR,
EODEM SERVATO NOMINE IISDEMQUE FINIBUS.

 

Summopere laetantes quod, Deo favente, tam efficienter in praelatura Sancti Ioannis Maguanensis operatum est ex quo eadem est die vicesimo quinto mensis septembris, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio, condita ut uberrimos christifideles animorum fructus habuerint, censuimus sententiae esse accedendum precibusque venerabilis Fratris Antonii Del Giudice, Archiepiscopi titulo Hierapolitani in Syria atque in Republica Dominicana Apostolici Nuntii, qui, post auditum venerabilem Fratrem Thomam Franciscum Reilly, Episcopum titulo Themisonensem eundemque Praelatum Sancti Ioannis Maguanensis, atque Conferentiam episcopalem nationis Dominicanae, ab Apostolica Sede petiit, ut eadem praelatura ad dioecesis gradum eveheretur. Summa ideo et apostolica Nostra potestate, eorum omnium suppleto consensu qui hoc super negotio aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, his sub plumbo Litteris praelaturam Sancti Ioannis Maguanensis ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem nomine iisdemque servatis finibus. Cuius praeterea sedem episcopalem in urbe vulgo San Juan de la Maguana collocari volumus, episcopalis vero magisterii cathedram in templo Deo dicato in honorem Sancti Ioannis Baptistae, eadem in urbe exstante, quod ad cathedralis item dignitatem evehimus, cum iuribus congruis. Conditam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Dominici; Episcopum, metropolitano Archiepiscopi eius Ecclesiae iuri obnoxium. Praecipimus insuper ut Canonicorum collegium ad normam iuris ad legesque per alias sub plumbo Litteras edendas condatur; interea tamen consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et ope iuvaturi. Mensa episcopalis efficietur Curiae bonis atque fidelium collationibus, sponte oblatis. Ad Seminarium quod attinet, illud ad normam iuris communis condatur sacrique alumni instituantur, prae oculis praesertim habitis Decreto Optatam totius Concilii Vaticani II atque peculiaribus legibus Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Eiusdem vero alumni illi, qui virtute simul et ingenio praestiterint, Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophia et sacra theologia imbuantur. De clero autem mandamus, ut, qui hactenus praelaturae Sancti Ioannis Maguanensis, eiusdem nominis conditae dioecesi ascripti maneant. Quod demum attinet ad dioecesis regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Haec omnia quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Antonius Del Giudice, quem memoravimus, vel ab eo delagatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum mittat, eademque signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti si mulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum die undevicesimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 5, pp. 265-267

 

Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top