The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LITORIS CAPITIS
(SEKONDIENSIS-TAKORADIENSIS)
*

DETRACTA CIVILI REGIONE «WESTERN REGION» A
B ARCHIDIOECESI LITORIS CAPITIS,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR,
«SEKONDIENSIS-TAKORADIENSIS» NOMINE.

 

Quandoquidem Christus, Ecclesiae sanctae conditor hominumque redemptor, iam iam caelos ascensurus id potissimum iussit apostolos suos, mundum nempe universum peragrare hominesque cunctos evangelica imbuere veritate, idcirco Nos qui, impares quidem, christianae rei publicae gubernacula tractanda suscepimus, semper et sanctum habuimus, et sollemne cum dioeceses condere, tum constitutis recte providere. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales, qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu De Propaganda Fide sunt praepositi, auditis quidem sive venerabili Fratre Aloisio Bellotti, Archiepiscopo titulo Voncariensi atque in Africa Media et Occidentali Apostolico Delegato, sive loci Ordinario Praesule, bene fieri censuerint, si diviso territorio archidioecesis Litoris Capitis, nova excitaretur Ecclesia, Nos re iusta consideratione reputata, haec statuimus. Regionem civilem, quam vulgari lingua Western Region cognominant, ab Ecclesia Litoris Capitis detrahimus, eamque in dioecesis formam redigimus, Sekondiensis- Takoradiensis appellandae; quam sane metropolitanae Sedi Litoria Capitis subiectam volumus, atque Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxiam. Sedem Episcopi in urbe Takoradi poni censemus, ibique cathedram collocari, in templo scilicet Dominae Nostrae Stellae Maris, cui iura debita facimus. In nova Ecclesia Canonicorum collegium condatur; quod si statim id fieri non possit, eorum loco Consultores dioecesani deligantur, Antistitem suum ad normam iuris iuvaturi. Cetera vero quae ad regimen novae Ecclesiae respiciant, Iuris Canonici legibus omnino regantur. Quae autem per has Litteras mandavimus, venerabilis Frater Aloisius Bellotti exsequi curet, vel quem ipse delegaverit, factis necessariis potestatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensia novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 5, pp. 267-268

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top