The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVAE SEGOBIAE
(FERDINANDOPOLITANAE AB UNIONE)
*

DETRACTO TERRITORIO «LA UNION» AB ARCHIDIOECESI NOVAE SEGOBIAE, NOVA DIOECESIS EXCITATUR,
«FERDINANDOPOLITANA AB UNIONE» COGNOMINANDA.

 

Qui disponente Deo in vertice sacerdotalis potestatis constituti sumus, ut sicut Petrus, apostolorum princeps, toto pectore in administranda Christi Ecclesia incumberemus, id sane magnam partem fecisse putamus cum variis Ecclesiis toto terrarum orbe diffusis per aptam rerum atque finium dispositionem providerimus; non enim parum confert prosperitati atque felicitati dioecesium, si quod nimis amplitudine patet ad iustos limites amputetur, atque maiora populo commoda praebeantur. Quae cum ita sint, quoniam venerabilis Frater Ioannes C. Sison, Archiepiscopus Novae Segobiae, auditis quidem Episcopis coetus episcopalis Insularum Philippinarum, huic apostolicae Sedi proposuit ut e sua Ecclesia alia excitaretur, Nos, venerabili Fratre Carmelo Rocco sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia atque in Insulis Philippinis apostolico Nuntio, item venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui sacrae Congregationi pro Episcopis praesident, haec statuimus. Ab archidioecesi Novae Segobiae territorium detrahimus quod cognominant populi lingua « La Union », ex eoque novam dioecesim condimus Ferdinandopolitanam ab Unione appellandam, cuius fines iidem erunt atque provinciae ex qua fit, prout lege civili terminatur. Cuius sane sedes episcopalis in urbe Sancti Ferdinandi ponetur, cathedra, in templo curiali ibi sito, S. Villelmo dicato, quod omnibus iuribus cumulamus huiusmodi templis dari suetis. Nova Ecclesia Sedi metropolitanae Lingayensi-Dagupanensi subicietur suffraganea, sic ut eius sacer Praesul Archiepiscopo eiusdem Ecclesiae. In ea praeterea Canonicorum Collegium condatur, per alias sub plumbo Litteras a Nobis dandas. Interim nihilominus Consultores dioecesanos eligat Episcopus, quorum opera utatur. Mensam episcopalem constituent fidelium collationes, Curiae emolumenta, congrua pars bonorum, si qua sint, ad normam canonis 1500 C.I.C. Ad Seminarii conditionem quod attinet, normae iuris communis serventur, Sacrae Congregationis leges pro Institutione Catholica, Decretum Conc. Vat. II « Optatam totius ». Ex quo Seminario profecto iuvenes qui ingenio pietate meliores fuerint, Romam mittantur, in Pontificium Seminarium Collegium Philippinum, sacra Theologia atque philosophia imbuendi. Hac autem constitutione ad effectum deducta, Sacerdotes qui in novae dioecesis finibus beneficium aut officium ecclesiasticum habeant, ei addicantur, ceteri clerici et Seminarii tirones, ei dioecesi in qua legitime degant. Acta denique et documenta ad modo conditam Ecclesiam respicientia eius Curiae episcopali transmittantur, religiose custodienda. Ceterum quae mandavimus facienda curet venerabilis Frater Carmelus Rocco, cuius mentionem fecimus, vel quem ille delegaverit; rebus autem actis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die undevicesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 754-755

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top