The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NKONGSAMBENSIS
(BAFUSSAMENSIS)
*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI NKONGSAMBENSI,
IN CAMMARUNIA, NOVA ALIA CONDITUR,
NOMINE «BAFUSSAMENSIS».

 

Munus Apostolicum universae moderandi Ecclesiae, quod divinitus accepimus, id quandoque requirit ut, si maior exspectetur animorum utilitas, nimis finibus patentes dioeceses dividamus novasque condamus. Quod cum ad Sedem Nkongsambensem quod attinet Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione faciendum proposuerit, visum est Nobis posse huiusmodi sententiae omnino consentiri, magnopere quidem confisi nonnisi fidelium bono Nostra hac agendi ratione provisum iri. Audito ideo hoc super negotio quid sentirent venerabiles Fratres Ernestus Gallina, Archiepiscopus titulo Trebianus et in Cammarunia Apostolicus Pro- nuntius, atque loci Ordinarius, sequentia decernimus ac iubemus. A dioecesi quam diximus districtus civiles seiungimus, vulgo cognominatos Bamoun, Mifi, Baboutos, Menoua et Ndé iisque dioecesim condimus Bafussamensem nomine, quam metropolitanae Sedi Yaundensi suffraganeam reddimus curisque dioecesani cleri committimus. Decernimus praeterea ut magisterii sui cathedram Episcopus in principe urbis Bafussamensis sacra aede ponat utque pro Canonicorum collegio consultores dioecesanos deligat, ad normam iuris, qui ei consilium auxiliumque ferant. Ea quae iussimus ut ad effectum adducat studeat venerabilis Frater Ernestus Gallina, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 758-759

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top