SANCTI GEORGII IN INSULA GRENADA
(PONTIPOLITANAE-REGALITANAE)
*
DIVISA DIOECESI SANCTI GEORGII IN INSULA
GRENADA,
QUAE DENIQUE SANCTI GEORGII VULGO «SAINT-GEORGE'S IN GRENADA» APPELLABITUR, NOVA
DIOECESIS CONSTITUITUR
«PONTIPOLITANA-REGALITANA» COGNOMINANDA.
Cum et nobis, quemadmodum et beato Petro Apostolo, immensa Dei bonitate
mandatum sit ut universi gregis christianorum curam habeamus, ideo quicquid
christiani populi progressui conducere videatur, id Nobis admodum cordi est.
Quam ob rem, cum ad christianam religionem intendendam, Sacro Consilio
Christiano Nomini Propagando, post auditos venerabilem Fratrem Aloisium
Barbarito Archiepiscopum titulo Florentinensem atque Apostolicum in Antillis
Delegatum, necnon Metropolitam et Ordinarium quorum intererat, visum esset bene
fieri, si divisa dioecesi Sancti Georgii in Insula Grenada, nova ibi conderetur,
Nos hanc sententiam in omnibus confirmantes et ratam habentes, Nostra suprema
potestate haec statuimus atque iubemus. A dioecesi Sancti Georgii in Insula
Grenada, quae dehinc Sancti Georgii vulgo Saint-George's in Grenada
appellabitur, territorium separamus quod complectitur insulas Barbatam, Sanctum
Vincentium necnon Grenadinenses septentrionales, nempe vulgo Bequia, Canouan,
Mustique et Union; quibus omnibus novam condimus dioecesim
Pontipolitanam-Regalitanam appellandam eamque Ecclesiae Metropolitanae
Portus Hispaniae suffraganeam reddimus. Dioecesis autem Sancti Georgii constabit
deinceps ex insulis vulgo Grenada et Grenadiensibus meridionalibus, nempe vulgo
Carriacou, Petite Martinique et Rhonde. In nova dioecesi Episcopi cathedra erit
in Ecclesia Sancti Patritii in civitate Pontipolitana et Concathedra in Ecclesia
Assumptionis B. M. V. in civitate Regalitana. Concedimus tandem ut pro
Canonicorum collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et
ope ad iuris normas iuvaturi. Ceterum has Litteras Nostras ad exitum adducet
venerabilis Frater Aloisius Barbarito, vel per se ipse vel per quem delegaverit,
factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum
sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide quam primum mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die septimo mensis martii, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, pp. 813-814
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana