The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARACENSIS
(GUAIRIENSIS)
*

DETRACTO QUODAM TERRITORIO AB ARCHIDIOECESI CARACENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR «GUAIRIENSIS» NOMINE.

 

Cum summus Deus misericordi consilio voluerit Nos ad Romani pontificatus Solium attolli atque Ecclesiae sanctae tractare gubernacula, omnibus idcirco viribus contendimus ut quae in Ecclesiae bonum atque utilitatem cedere intellexerimus, eadem, nulla interposita mora, faciamus. Quam ob rem cum venerabilis Frater Noster Iosephus Humbertus S. R. E. Cardinalis Quintero, Archiepiscopus Caracensis, audita Conferentia Episcopali Venetiolae, in sui populi bonum petierit ut e sua archidioecesi nova dioecesis conderetur, Nos, de sententia venerabilis Fratris Felicis Pirozzi, Archiepiscopi titulo Gratianensis, et in Republica Venetiolana Apostolici Nuntii, Nostra apostolica potestate haec quae sequuntur decernimus atque iubemus suppleto, quatenus opus sit eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu. E territorio archidioecesis Caracensis civilem regionem seu Departamento separamus, quam vulgo Vargas appellant, eaque novam dioecesim condimus Guairiensem cognominandam, iisdem finibus circumscriptam ac regio e qua fit. Cuius novae dioecesis sedes atque Episcopi domicilium in urbe La Guaira ponetur, cathedra in templo Deo in honorem Sancti Petri Apostoli dicato collocabitur, factis nempe iuribus atque oneribus debitis, quae cathedralium templorum propria sunt. Constituta Ecclesia metropolitanae Sedi Caracensi suffraganea erit; in eaque Canonicorum collegium condatur, ad leges per alias Litteras apostolicas dandas. Interim tamen Consultores dioecesani deligantur, qui Praesuli suo opera et consilio assint. Quod ad iuvenum institutionem attinet, qui ad Sacerdotium vocantur, serventur normae iuris communis, Sacrae Congregationis pro Institutione catholica atque decretum «Optatam totius» Oecumenici Concilii Vaticani Il. Cum vero iuvenes hi adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Collegium Pianum Latinum Americanum, theologia atque philosophia imbuendi. Mensam episcopalem efficient: populi collationes, Curiae emolumenta, congrua bonorum pars, si qua sint, quae novae Sedi obvenient, ad normam Canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Regimen constitutae dioecesis, cleri atque populi iura et onera, cetera huiusmodi, iure canonico temperentur. Acta denique et documenta dioecesim Guairiensem respicientia ad eius Curiam diligenter mittantur atque ibidem religiose serventur. Simul ac nova haec dioecesis condita fuerit, Sacerdotes qui in eius territorio aut beneficium aut officium ecclesiasticum habeant, ei addicantur tamquam proprius clerus, ceteri clerici ac Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Ceterum hae Litterae Nostrae venerabilis Fratris Felicis Pirozzi cura ad exitum adducantur, vel eius quem ipse delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, pp. 815-816

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top