The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YUCATANENSIS-CAMPECORENSIS
(CHETUMALIENSIS)
*

DETRACTO AB ECCLESIIS YUCATANENSI ET CAMPECORENSI TERRITORIO QUINTANA ROO, NOVA PRAELATURA EFFICITUR,
QUAE «CHETUMALIENSIS» COGNOMINABITUR.

 

Qui ad Beati Pauli apostoli similitudinem (cf. II Cor., 11, 28) instantia illa ac sollicitudine omnium Ecclesiarum afficimur, magno tamen gaudio complemur quotiens in aliqua orbis terrarum parte novam circumscriptionem ecclesiasticam condimus: nova enim ecclesia constituta, quasi de civitate supra montem collocata (cf. Mt., 14) lux christianae veritatis latius diffunditur, et lege altissimi Dei facilius docentur homines, et ad omne officii munus maiore facultate instruuntur inque mandatis eius continentur. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Episcopis, audito venerabili Fratre Vidone Del Mestri, Archiepiscopo titulo Tuscamiensi et in Dicione Mexicana apostolico Delegato, censuerit bene fieri si in ea terra nova constitueretur Praelatura, Nos, re quam potuimus maxime reputata, ea commoda sperantes, quae adumbravimus, haec statuimus. Territorium, cui nomen apud populum Mexicanum Quintana Roo, ab Ecclesiis Yucatanensi et Campecorensi separantes, novam ex eo Praelaturam condimus, ab urbe Chetumal Chetumaliensem cognominandam; quae sane ut praelaticium templum sacras aedes habebit paroeciales sub titulo S. Crucis, factis nempe omnibus iuribus atque privilegiis quae sunt cum suo gradu paria, in eaque urbe Praelatus sedem ponet. Nova Praelatura erit metropolitanae Sedi Yucatanensi suffraganea; item eius Praesul ei Archiepiscopo Metropolitae. Mensam Praelaturae constituent: Curiae emolumenta, populi collationes sponte factae, bonorum pars, quae novae circumscriptioni obveniet e divisione bonorum ad normam canonis 1500 C.I.C. Ad sacros Seminarii alumnos rite instituendos quod attinet, serventur leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, rescripto 'Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis' contentae, Decretum Concilii Vat. II ' Optatam totius ' et ius commune. Cum vero iuvenes adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur theologia atque philosophia imbuendi, in Pontificio Collegio Mexicano. Regimen, administratio Praelaturae, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, alia huiusmodi iure Canonico temperentur. Nova Sede praeterea constituta, Sacerdotes qui beneficium vel officium in eius territorio habeant, eius clero addicantur; ceteri clerici, Seminariique tirones, ei Ecclesiae in qua legitime degant. Acta et documenta quae novam Praelaturam, cives,clerum respiciant, ad eius Curiam cito mittantur, atque in eius tabulario religiose serventur. Ceterum, haec quae mandavimus venerabilis Frater Vido Del Mestri exsequi curabit, vel ille quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, eaque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis quam primum mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Rodomons Galligani
pro Regente Cancellariae Apostolicae

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, pp. 817-818

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top