*
PRAEFECTURA DE BENARES-GORAKHPUR AD
DIOECESIUM ORDINEM REDIGITUR, «BANARENSIS» APPELLANDA.
Quae universo hominum coetui singulae familiae, eadem cunctae Ecclesiae
praestant dioeceses, e quibus, ex eorum scilicet episcopis, pretiosa supernae
vitae dona atque instituta in christifideles dimanant. Laeto igitur animo id
accepimus quod Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide, post auditum venerabilem fratrem Mariam Iosephum Lemieux, Archiepiscopum
titulo Saiditanum et Apostolicum in India Pro-Nuntium, faciendum censuit, idest
ut Apostolica Praefectura de Benares-Gorakhpur in dioecesium ordinem
redigeretur; quod profecto ad christianae vitae incrementum in illis regionibus
haud parum prodesse confidimus. De suprema ideo atque apostolica Nostra
potestate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Apostolicam Praefecturam de
Benares-Gorakhpur ad gradum dioecesis tollimus, Banarensis nomine.
Condita Sedes eiusque sacer Praesul Agraensi metropolitanae Ecclesiae eiusque
Antistiti erunt obnoxii tamquam suffraganei; caput dioecesis urbs Banaras erit,
in qua Episcopus cathedram figet sui magisterii, in templo videlicet Nostrae
Dominae Reginae Mundi dicato, quod ad dignitatem aedis cathedralis attollimus,
cum iuribus et honoribus debitis. Indulgemus autem ut, ob locorum huiusque
temporis adiuncta, pro canonicorum Capitulo, consultores dioecesani ad normam
iuris eligantur, qui Episcopo consilio et ope assint. Ceterum has litteras
venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux quem diximus, fieri studebit, sive per
se ipse, sive per alium, quem existimaverit, factis ad rem necessariis
facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, quorum sincera
exempia ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterununt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die quinto mensis iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri
, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, pp. 819-820
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana