The Holy See
backup
Search
riga

  PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE LOURENÇO MARQUES
(BELOPOLITANAE)
*

IN PROVINCIA MOZAMBICO, ARCHIDIOECESI DE LOURENÇO MARQUES DIVISA, NOVA DIOECESIS CONDITUR,
«BELOPOLITANA» COGNOMINANDA.

 

Sancta atque Evangelica verba: «Euntes in mondum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc. 16, 15), item alia: «autem profecti praedicaverunt ubique» (ib. 20), non modo docent iussum Christi urgere et paene instare iis, qui apostolis successere, populis gentibusque Christi nomen illaturi, verum etiam exemplum insigne praebent diligentiae in fide atque religione propaganda, quod tum Ipsi sequamur tum Episcopi. Cum ergo venerabilis Frater Custodius Alvim Pereira, Archiepiscopus Ecclesiae De Lourenço Marques, iis servatis, quae in conventionibus die septimo mensis Maii, atque primo Iunii, anno MDCCCCXL, initis inter Sanctam hanc Sedem et Rem publicam Lusitanam, statuta sunt, auditoque coetu Episcoporum Mozambicensis provinciae, proposuerit ut, diviso suo territorio, nova dioecesis excitaretur, Nos, post venerabilem Fratrem auditum Iosephum Mariam Sensi, Archiepiscopum titulo Sardianum atque in Lusitania apostolicum Nuntium, haec statuimus Archidioecesim De Lourenço Marques ita dividimus, ut districtu, quem dicunt, "Gaza" novam dioecesim efficiamus, quam Belopolitanam cognominari volumus. Huius caput atque Sedes episcopalis urbs erit quae a populo Joâo Belo dici consuevit, in eaque Episcopus sedem suam collocabit, in templo S. Ioanni Baptistae dicato, factis nempe iuribus iustis.

Conditam Ecclesiam Sedi metropolitanae De Lourenço Marques subicimus suffraganeam; item eius Praesulem, Archiepiscopo eiusdem Ecclesiae. Ad Canonicorum Collegium quod attinet, permittimus, ut usquedum per apostolicas Litteras constituatur, dioecesani Consultores qui Episcopo consilio, ope assint. Similiter ad mensam episcopalem quod pertinet, ea constabit: Curiae emolumentis, populi collationibus, parte bonorum quae ei advenient, si qua sunt, iuxta canonem 1500 C.I.C. Vix autem atque constitutio novae Sedis ad exitum adducta fuerit, Sacerdotes ei Ecclesiae addicantur in qua beneficium vel officium habeant; ceteri sacerdotes, clerici, Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. De Seminarii vero institutione censemus ut eadem fiat non solum ad leges Ecclesiae communes atque Sacrae Congregationis pro Institutione catholica, verum ratione habita Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cetera omnia, ut regimen, administratio, iura cleri atque populi, lege Canonica omnino temperentur. Acta denique et documenta novam circumscriptionem ecclesiasticam respicientia, ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, ibique religiosa cura serventur. Ceterum haec quae mandavimus fieri studebit venerabilis Frater Iosephus Maria Sensi, cuius mentionem fecimus, vel quem ipse delegabit. Re vero acta, idem documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacrarn Congregationem pro Episcopis mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI  
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 194-196

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top