The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAGAYANAE
(DAVAňNSIS)
*

A PROVINCIA ECCLESIASTICA CAGAYANA QUIBUSDAM SEPARATIS TERRITORIIS NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA,
NOMINE ęDAVAňNSIĽ.

 

Sanctae Ecclesiae utilitatibus quo magis in dies prospiciamus, ea proposita accipienda censemus, coepta ineunda, quae ad hunc finem aptius conducant. Sententiae ideo venerabilis Fratris Carmeli Rocco accedi posse existimavimus, Archiepiscopi titulo Iustirdanopolitani in Galatia et in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii, qui, post auditum coetum Episcoporum Insularum Philippinarum atque locorum Ordinarios quorum negotium interesset, ab Apostolica Sede petiit ut, partito territorio provinciae ecclesiasticae Cagayanae, nova ibi locorum provincia excitaretur. Quae cum ita, sint, de consilio venerabilium Fratrurn Nostrorum S.R.E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. A metropolitano iure archiepiscopalis Sedis Cagayanae dioecesim DavaŽnsem seiungimus, itemque praelaturas Cotabatensem, Marbelianam et Tagumnam, iisque provinciam ecclesiasticam DavaŽnsem constituimus, quae Sede DavaŽnsi ipsa tamquam metropolitana constabit, atque praelaturis Cotabatensi, Marbeliana et Tagumna tamquam suffraganeis Ecclesiis, datis iuribus et privilegiis congruis. Decernimus praeterea ut venerabilis Frater Clodoveus Thibault, adhuc Episcopus DavaŽnsis, fiat Archiepiscopus Metropolita eiusdem Sedis, cum facilitate crucem et pallium deferendi, postquam tamen hoc in Consistorio rite postulatum et impetratum fuerit; atque Praelati Sedium, quas diximus, emus fiant suffraganei, ad normam iuris communis. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegates sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem pro Episcopis de more quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta stint ab us quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI  
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Gaspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 198-199

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top