*
A DIOECESI BUEAĖNSI QUAEDAM TERRITORIA
DETRAHUNTUR ATQUE IN DIOECESIS FORMAM REDIGUNTUR, «BAMENDANAE» COGNOMINANDAE.
Tametsi Christianarum veritatum expositio in Ecclesiae sanctae
administratione principatum obtinet, cum sit Christus veritas (cf. Io.,
14, 16) cuius cognitio mortalia pectora a malo liberet (Cfr. ib. 8, 32), tamen
recta finium dioecesium dispositio et sapiens ceterarum rerum temperatio, quae
externam Ecclesiarum faciem respiciunt, quam christianam causam adiuvent neminem
sane latet. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione, ante
audito venerabili Fratre Ernesto Gallina, Archiepiscopo titulo Trebiano eodemque
in Republica Cammaruniensi Apostolico Pronuntio, in earn sententiam discesserit
ut in ea terra nova excitaretur dioecesis, Nos re summa consideratione reputata
iisque auditis quos oporteret, haec decernimus atque iubemus. A dioecesi
Bueaėnsi districtus civiles, quos dicunt, eorum lingua cognominatos: Bamenda,
Gwofon, Wum, Nkambe, Nso detrahimus eosque in formam dioecesis redigimus, ab
urbe principe Bamendanae appellatione distinguendae, clerique dioecesani
curls atque sollicitudinibus committendae. Eius urbs princeps atque Episcopi
domicilium erit quam modo meminimus Bamenda, in eaque cathedram Praesul ponet
suae auctoritatis, in templo videlicet maiore ibi exstante. Dioecesis autem
Bamendana suffraganea erit archidioecesi Yaundensi, sic ut eius Episcopus
Archiepiscopo illius erit suffraganeus ad iuris normam. Item censemus ut pro
Canonicis Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint consilio,
opera, dum Canonicorum Collegium condatur. Cetera omnia vero, quae novae
circumscriptionis administrationem, seu emus clerum vel cives respiciant, item
electionem Vicarii Capitularis, sede vacante, atque similia iure Canonico ad
amussim temperentur. Volumus postremo ut haec quae mandavimus venerabilis Frater
Ernestus Gallina, quem modo memoravimus, ad exitum deducat, vel quem ille
delegaverit, factis nempe facultatibus necessariis. Ceterum, re acta, documenta
exarentur, quorum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem pro
Gentium Evangelizatione seu De Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die tertio decimo mensis augusti,
anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sea de Propaganda Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 200-201
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana