*
DIVISA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CURITIBENSI,
NOVA ALIA CONSTITUITUR, NOMINE «LONDRINENSIS».
Aeternae animorum saluti praeprimis prospicientes, sententiae accedendum esse
censuimus venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani
atque in Brasilia Apostolici Nuntii, qui, post auditos sacros provinciae
ecclesiasticae Curitibensis Ordinarios, ab Apostolica Sede petiit ut ibi locorum
nova constitueretur provincia ecclesiastica. Accepta ideo hoc super negotio
opinione venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae
Congregationi pro Episcopis praesunt, apostolica Nostra potestate ea quae
sequuntur decernimus ac iubemus. A metropolitano iure archidioecesis
Curitibensis sedes cathedrales disiungimus Apucaranensem, Campi Moranensis,
Iacarézinhoënsem, Londrinensem, Maringaënsem et Paranavaiensem, iisque novam
provinciam ecclesiasticam condimus, quae Ecclesia Londrinensi constabit
tamquam metropolitana, ceteris autem tamquam suffraganeis, videlicet
Apucaranensi, Campi Moranensis, Iacarezinhoensi, Maringaënsi et Paranavaiensi.
Venerabilem praeterea Fratrem Geraldum Fernandes Bijos, adhuc Episcopum
Londrinensem, ad eiusdem nominis Sedem metropolitanam promovemus atque
Archiepiscopum creamus, cum iuribus obligationibusque congruis, cui profecto
cathedralium Sedium quas diximus Episcopi erunt ad normam iuris suffraganei.
Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater
Humbertus Mozzoni, cuius mentionem fecimus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui
vero negotium perfecerit sueta documenta exaret ad Sacramque Congregationem pro
Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo prima mensis octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 257-258
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana