*
PRAEFECTURA APOSTOLICA ARAUCENSIS, IN
COLUMBIANA REPUBLICA,
AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR.
Quoniam praecipuas muneris Nostri partes esse censemus, quos in Filii sui
societatem Deus vocaverit eos providis sustentare auxiliis, quibus magis in dies
eorum fides solidetur, visum est Nobis id esse accipiendum quod Sacrum Consilium
Christiano Nomini Propagando de praefectura apostolica Araucensi, in Columbiana
Republica, ad gradum vicariatus apostolici evehenda statuit; quo profecto auctu
non solum Patribus Instituti Yarumalensis pro Missionibus ad Exteras Gentes, ibi
adlaborantibus merita laus tribueretur sed etiam animus ad nova maioraque in
dies opera perficienda adderetur. Hac ideo de re, audito etiam venerabili Fratre
Angelo Palmas, Archiepiscopo titulo Vibianensi et Apostolico in Columbiana
Republica Nuntio, apostolica Nostra potestate praefecturam apostolicam
Araucensem in Columbiana Republica ad Apostolici Vicariatus dignitatem
attollimus iisdem finibus eodemque nomine servato, factis iuribus et
concessionibus congruis. Volumes vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet
venerabilis Frater Angelus Palmas quem diximus, vel qui eo tempore quo haec
decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Columbiana Republica Nuntiaturae
praeerit. Qui autem negotium perfecerit exactae rei documenta, rite subscripta,
ad Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando quam primum mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive maim exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 259-260
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana