The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBERAE URBIS ET BOňNSIS
(KENEMAňNSIS)
*

E TERRITORIO CIRCUMSCRIPTIONIS ECCLESIASTICAE
LIBERAE URBIS ET BOňNSIS NOVA DIOECESIS CONDITUR,
QUAE ęKENEMAňNSISĽ COGNOMINABITUR. 

 

Praeclaris verbis, quae beatissimus Paulus ad Timotheum discipulum scripsit: ęIn quo (scilicet in Evangelio) positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentiumĽ (II, 1, 11), specimen sane et formam ipsius Ecclesiae adumbratur, cuius profecto Christi iussu et voluntate proprium est sanctum promulgare Evangelium, et lumen supernae veritatis inferre gentibus, et cunctos populos aeternas veritates docere, quarum constituta est magistra. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione, audito venerabili Fratre Amelio Poggi, Archiepiscopo titulo Cercinitano atque in Africa media et Occidentali Apostolico Delegato, censuerit bene fieri si in regione vulgo Sierra Leone cognominata nova dioecesis conderetur, Nos, re qua oporteret consideratione reputata, haec decernimus Detracto a circumscriptione ecclesiastica Liberae Urbis et BoŽnsi territorio, eivilis provinciae quam populos ęEastern ProvinceĽ dicit, novam dioecesim constituimus, KenemaŽnsem, ab urbe principe appellandam, atque ut suffraganeam Sedi metropolitanae Liberae Urbis et BoŽnsi, hac ipsa die conditae, subiciendam. Huius dioecesis caput urbs Kenema erit, in qua Episcopus commorabitur, cathedra suae potestatis ibidem posita, in templo scilicet S. Pauli apostoli, quod ad dignitatem aedis cathedralis tollimus. Ad mensam vero quod attinet, ad regimen dioecesis, ad iura et onera deli et populi atque si¨milia, id statuimus, quod sacri Canones praecipiunt. Mandamus etiam ut his Litteris ad exitum deductis omnia documenta et acta quae novam circumscriptionem respiciant ad eius curiam episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum volumus ut venerabilis Frater Amelius Poggi, vel quern ipse delegaverit has Litteras fieri curent, quarum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittant, recte subscripta sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quip immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI  
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 262-263

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top