*
IN TERRITORIO VULGO « SIERRA LEONE » APPELLATO
NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA CONDITUR.
Quantum boni atque utilitatis christianis fidelibus conferat apta dioecesium
dispositio neminem eorum fugit, qui Apostolicae Sedis studium latius in dies
proferendae Christi religionis percipient; eius enim mos est et consuetudo Dei
sanguine redemptis hominibus opportuna ad salutem subsidia comparandi, idque
quam copiosissime. Sacrae ideo Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide accedendum esse censuimus, quae, post auditos venerabilem
Fratrem Amelium Poggi, Archiepiscopum titulo Cercinitanum atque in Africa
Media-Occidentali Delegatum Apostolicum, sacrosque Ordinarios quorum negotium
interesset, Nobis proposuit ut nova in territorio quod Sierra Leone vulgo
nuncupatur provincia Ecclesiastica constitueretur. Quae cum ita sint, apostolica
Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. Provinciam ecclesiasticam in
regione quam diximus ita condimus, ut dioecesis Liberae Urbis et Boënsis,
hucusque Apostolicae Sedi directo subiecta, metropolitana Sedes fiat, Ecclesiae
vero suffraganeae sint dioecesis Makensis, item adhuc Sedi Apostolicae directo
subiecta, atque dioecesis Kenemaënsis, hoc ipso die condita. Censemus praeterea
ut venerabilis Frater Thomas Iosephus Brosnahan, adhuc Episcopus ,Liberae Urbis
et Boënsis, ad archiepiscopalem eiusdem nominis Ecclesiam promoveatur, cum
iuribus et obligationibus quae Metropolitae dignitatem et officium consequuntur.
Mandamus denique ut venerabilis Frater Amelius Poggi, cuius mentionem fecimus,
has Litteras Nostras ad effectum adducat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui
autem negotium perfecerit, documenta de more conficiat ad Sacramque
Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutions exemplis et locis,
sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 260-261
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana