The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 INSULARUM SANCTI PETRI ET MIQUELONENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA SANCTI PETRI ET MIQUELONENSIS
AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR.

 

Catholicae Ecclesiae admirabiles progressiones, quae, post conditam anno MDCCLXIII praefecturam apostolicam Insularum Sancti Petri et Miquelonensis ibi locorum recensentur, Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide ut in sententiam veniret ad gradum vicariatus apostolici eiusdem evehendae impulerunt; quo profecto auctu non solum indefatigatis assiduisque laboribus et operibus Sodalium Congregationis Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis meritam laudem tribui, verum etiam vel copiosiores pastoralis curae fructus exspectari in posterum posse. Cuiusmodi sententiae libenti Nos animo accedentes, post acceptum quid hac super re ii sentirent quorum negotium interesset, apostolica Nostra potestate praefecturam apostolicam Insularum Sancti Petri et Miquelonensis ad Apostolici Vicariatus dignitatem iisdem finibus eodemque nomine servatis attollimus, factis iuribus et concessionibus congruis. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae sueto more ad effectum adducantur ac congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacena esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI  
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 263-264

 

Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top