The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DETROITENSIS ET ALIARUM
(KALAMAZUENSIS ET GAYLORDENSIS)
*

DIOECESIUM LANSINGENSIS, GRANDORMENSIS, SAGINAVENSIS,
ATQUE ARCHIDIOECESIS DETROITENSIS FINES IMMUTANTUR;
EX IIS PRAETEREA DUAE NOVAE DIOECESES CONSTITUUNTUR, «KALAMAZUENSIS» ET «GAYLORDENSIS» NOMINE.

 

Qui universae Ecelesiae, seu «charitati» (S. Ignat., ad Rom., prol.), divino consilio praesidemus et instantia cotidiana ac sollicitudine omnium Ecclesiarum, in beati Pauli apostoli similitudinem (cf. 2 Cor., 11, 28), afficimur, tum muneri Nostro magna ex parte satis fecisse putamus, cum dioecesibus per aptam rerum, finium, locorum dispositionem providerimus: ordo enim et apta rerum compositio micas consuevit in omnibus utilitates afferre. Quam ob rem, cum peramplae archidioecesis Detroitensis et dioecesium Lansingensis, Grandormensis ac Saginavensis territorium late pateat earumque fines necessitatum huius temporis ratione habita parum apti videantur, visum est venerabili Fratri Nostro Ioanni S. R. E. Cardinali Dearden, Archiepiscopo Detroitensi, et venerabilibus Fratribus quorum interesset, et Episcoporum coetui Civitatum Americae Septemtrionalis Foederatarum bonum esse si fines harum Ecclesiarum immutarentur atque duae novae Sedes episcopales ex its conderentur. Quam sententiam Nos, auditis venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, itemque venerabili Fratre Aloisio Raimondi, Archiepiscopo titulo Tarsensi et in ea natione Apostolico Delegato probantes, re bene considerata, haec decernimus. Ab archidioecesi Detroitensi duo comitatus vulgari sermone Lenawee et Washtenaw cognominatos, separamus; item a dioecesi Lansingensi, hos, qui sequuntur detrahimus: Berrien, Cass, Saint Joseph, Branch, Van Buren, Kalamazoo et Calhoun; a dioecesi vero Grandormensi quos Isabella, Clare, Allegan, Barry, Manistee, Wexford, Misaukee, Roscommon, Benzie, Grand Traverse, Kalkaska, Crawford, Leelanau, Antrim, Otsego, Charlevoix, Emmet et Cheboygan dicunt; a dioecesi Saginavensi praeterea comitatus: Presque Isle, Montmorency, Alpena, Oscoda, Alcona, Ogenaw et Iosco; tandem dioecesi Lansingensi comitatus Lenawee et Washtenaw adiungimus, Saginavensi vero Isabella et Clare. Novem comitatibus qui sequuntur, id est: Allegan, Barry, Berrien, Cass, Saint Joseph, Branch, Van Buren, Kalamazoo et Calhoun novam dioecesim condimus Kalamazuensem cognominandam; cuius sane erit Sedes in urbe Kalamazoo, Episcopi cathedra in templo S. Augustini Episcopi, Confessoris et Ecclesiae doctoris collocata, cui cathedralium aedium honores et dignitas deferuntur. Item e comitatibus Manistee, Wexford, Misaukee, Roscommon, Benzie, Grand Traverse, Kalkaska, Crawford, Leelanau, Antrim, Otsego, Charlevoix, Emmet, Cheboygan, Presque Isle, Montmorency, Alpena, Oscoda, Alcona, Ogemaw et Iosco novam aliam dioecesim constituimus, Gaylordensem appellandam, cuius Ecclesiae urbs Gaylord princeps erit atque Episcopi Sedes, cum debitis privilegiis, posita ab eodem cathedra sui magisterii in templo B. M. V. Dominae Nostrae de Carmine, cui omnia iura et honores damus templorum cathedralium. Duas autem has Ecclesias Detroitensi Archiepiscopo Metropolitae suffraganeas facimus, cui earum Episcopi obnoxii erunt ad normam iuris. Mensa episcopalis efficietur Curiae proventibus, populi collationibus, bonis, si qua sunt, quae novis Ecclesiis obvenient ad legem canons 1500 C.I.C. Canonicorum Collegium in utraque Ecclesia condatur; interim Episcopi dioecesanos Consultores deligant, qui eos consilio atque opera invent. Ad Seminarii electionem quod attinet, ad puerorum quos Deus ad sacerdotium vocaverit formationem, similia, serventur praescripta Iuris Canonici, ratione habita Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» et normae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica traditae. Iis autem litteris ad exitum deductis atque dioecesibus Kalamazuensi et Gaylordensi constitutis, Sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio officium ant beneficium habeant; ceteri sacerdotes clerici et Seminarii tirones, ei, in qua legitimo domicilio degant. Documenta vero et acta quae novas dioeceses respiciant, earum Curiis episcopalibus mittantur, religiose servanda. Ceterum, has Litteras Nostras venerabilis Prater Aloisius Raimondi, quem memoravimus, exsequi studeat, vel ille quem ipse delegaverit. Qui, re acta, documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis decembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 721-723

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top