The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LUGDUNENSIS ET ALIARUM
(SANCTI STEPHANI)
*

AB ARCHIDIOECESI LUGDUNENSI QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS
ALIA DIOECESIS CONDITUR, «SANCTI STEPHANI» NOMINE.
QUARUNDAM PRAETEREA ALIARUM ECCLESIARUM FINES IMMUTANTUR.

 

Signa temporum perpendens Concilium Oecumenicum Vaticanum II sollemniter decernit ut «quamprimum ad congruam dioecesium circumscriptionum recognitionem prudenter deveniatur» ea quidem ratione ut «Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter explere valeant et «populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur» (Christ. Dom., 22); firmiterque sentit Episcopos, hodiernis temporibus, munus suum apte et fructuose haud adimplere posse « nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunetiorem operam efficiant » (Ib. 51). Archidioecesis autem Lugdunensis tum socialibus institutis, tum territorii ambitu, tum denique convenient populi frequentia proprium finem laudabiliter ad hoc tempus consecuta est. Sed novissimis hisce temporibus in variis regionis Lugdunensis partibus urbes et pagi vel increbuere vel conditi sunt ut, officinis opibusque affluentibus, humanae consortiones constitutae sint quae, propria nunc vitalitate praeditae, particularis Ecclesiae seu dioecesis partes et munera suscipere valeant ibique Episcopus apostolatus valeat esse, quemadmodum idem Concilium exigit, auctor et fautor, sibi creditos fideles expeditius quaerere et cognoscere eosque in ecclesialem vitam inserere. Quapropter venerabilis Frater Noster Alexander Carolus S. R. E. Cardinalis Renard, Archiepiscopus Lugdunensis, eiusque Suffraganei, audita Conferentia Episcoporum Galliae, ab Apostolica Sede postulaverunt ut eiusdem archidioecesis territorium dismembraretur, nova exinde ecclesiastica circumscriptio erigeretur et fines archidioecesis Lugdunensis atque dioecesium Bellicensis et Gratianopolitanae paulo immutarentur. Quapropter Nos, audita sententia venerabilis Fratris Egani Righi-Lambertini, Archiepiscopi titulo Docleensis et in Gallia Apostolici Nuntii, re mature perpensa eamque in animarum bonum cessuram reputantes atque populi Dei cognitis optatis prospicere cupientes, porrectas preces excipiendas esse decrevimus atque de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis sequentia statuimus. Ab archidioecesi Lugdunensi separamus integrum territorium civilium districtuum vulgo Saint Etienne et Montbison, ad regionem pertinentium gallice Loire, quod in praesens terminatur ad septemtrionem limitibus civilis districtus Roanne, ad orientem civilium provinciarum Rhône et Isère, ad meridiem civilium provinciarum Ardèche et Haut-Loire, ad occasum civilis provinciae Puy de Dome, iisque novam dioecesim et distinctam condimus, Sancti Stephani appellandam, cuius sedes in urbe vulgo Saint Etienne erit, episcopalis vero magisterii cathedra in templo Deo in honorem Sancti Caroli dicato ibique exstante, quod ad gradum et dignitatem cathedralis sacrae aedis attollimus, cum insignibus privilegiisque congruis. Sancti autem Stephani Episcopus praeter quam quod iustis iuribus fruetur, muneribus praeterea obligationibusque tenebitur, quae residentium Episcoporum sunt propria. Constitutam dioecesim suffraganeam metropolitanae Sedi Lugdunensi facimus, eius vero Ordinarium metropolitano iuri eiusdem Ecclesiae Archiepiscopi. Ad Canonicorum Collegium quod attinet, permittimus ut, quoadusque idem non condatur, consultores dioecesani deligantur, ad normam iuris communi; item ad Seminarii erectionem quod attinet alumnorumque educationem serventur praescripta Iuris Canonici, normae decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» et regulae peculiares a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutae. Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium oblationes et bona quae dioecesi Sancti Stephani obvenient, iuxta peculiarem conventionem ab Episcopis provinciae ecclesiasticae Lugdunensis ineundam. Ad cetera quod attinet, ad regimen nempe dioecesis, ad cleri populique iura, ad electionem Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque huiusmodi praescripta Iuris Canonici omnino serventur. Insuper a dioecesi Bellicensi separamus perpetuoque archidioecesi Lugdunensi adnectimus integrum territorium municipiorum civilis regionis gallice Rhône nuncupatae, quod ad dioecesim Bellicensem pertinet; itemque a dioecesi Gratianopolitana separamus perpetuoque eidem archidioecesi Lugdunensi adnectimus integrum territorium municipiorum civilis provinciae Rhône, intra fines dioecesis Gratianopolitanae exstans. Acta igitur et documenta omnium territoriorum quae memoravimus, fideles et bona temporalia respicientia a Curiis Lugdunensi, Bellicensi et Gratianopolitana ad Curias quarum interest quam primum transmittantur. Quod denique ad clerum spectat, normae quae sequuntur serventur: in initio sacerdotes (clerici) ministerium suum exercere pergant ubi beneficium ant ecclesiasticum officium legitime detineant vel ubi legitimum habeant domicilium; iidem sacerdotes (clerici) possunt vel statim vel intra quinquennium novae dioecesi incardinationem petere. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Eganus Righi-Lambertini, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta de more exaret et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mann exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecelesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo sexto mensis decembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 724-726

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top