The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ROSENSIS
(S. IOANNIS)
*

DIVISA DIOECESI ROSENSI, ALIA CONDITUR «S. IOANNIS» NOMINE.

 

Cum nobis, qui universae Ecclesiae procurationem habemus, persuasum sit ordinatissimam rerum dispositionem et distributionem multum prodesse posse ad ipsam Christi religionem propagandam; idcirco Nos quantum maxime possumus in eam rem incumbimus ut per divisionem, restitutionem, constitutionem, ubi utilitas poscat, Ecclesiarum, tum sacris pastoribus, quam filiis Nostris aequissimam excolendae fidei condicionem faciamus. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu De Propaganda Fide, audito venerabili Fratre Aloisio Barbarito, Archiepiscopo titulo Florentinensi et in Antillis Apostolico Delegato, bene fieri censuerit, si ibi loci nova dioecesis conderetur, Nos negotio ea consideratione reputato, qua oporteret, de Sacrae eiusdem Congregationis sententia, audito etiam venerabili Fratre Ordinario dioecesis Rosensis, ea quae sequuntur decernimus. A territorio dioecesis Rosensis insulas anglophonas vulgo Leeward, scilicet Antigua, Barbuda, Saint Kitts, Nevis, Anguilla, Montserrat, Redonda, Sombrero nuncupatas, detrahimus, ita ut eadem dioecesis in posterum una insula Dominicana constet, atque eas in formam dioecesis redigimus, S. Ioannis nomine, a principe urbe insulae Antigua, quae sane metropolitanae Sedi Portus Hispaniae suffraganea erit. Statuimus insuper ut Episcopi cathedra in urbe S. Ioanne collocetur, in praecipuo eius templo; in qua urbe Episcopus tamquam in episcopali sede commorabitur. Decernimus etiam ut quoadusque Canonicorum Collegium condatur, consultores dioecesani deligantur, suo Praesuli operam navaturi. Cetera ad novae Eccesiae regimen atque administrationem respicientia seu ad eius clerum vel populum aut res, ad Iuris Canonici praescripta fiant. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus, venerabilis Frater Aloisius Barbarito exsequi studeat, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. De actis vero documenta exarentur quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Christiano Nomini Propagando cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI
 S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sea de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 727-728

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top