The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OZAMISANAE
(ILIGANENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIES A PRAELATURA OZAMISANA,
NOVA PRAELATURA CONDITUR, «ILIGANENSIS» NOMINE
EADEM PRAETEREA OZAMISANA PRAELATURA
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Qui in Apostolici culminis specula divinae gratiae munere collocati sumus, nihil magis esse officii Nostri ducimus, quam sedulo ac diligenter omnia circumspicere, quae ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmentum pertinere possunt: et in hoc ipsum omnes industriae nervos, omnes animi ingeniique vires conferimus (cf. Conc. Later. V, Bulla super reformat.). Quam ob rem, cum huic apostolicae Sedi propositum sit ut, praelatura Ozamisana divisa, nova conderetur, atque ipsa praelatura Ozamisana ad gradum atque dignitatem dioecesis eveheretur, Nos de sententia venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo nianopolitani in Galatia atque in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii, deque consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, haec statuimus atque decernimus. Ab Ecclesia Ozamisana territorium separamus provinciarum vulgo Lanao do Norte, et Lanao do Sur, quo novam praelaturam condimus Iliganensem appellandam. Cuius erit Sedes in urbe Iligan; praelaticium vero templum illud erit quod dicatum est S. Michaëli Archangelo, datis iuribus atque privilegiis debitis. Praelaturam Iliganensem suffraganeam constituimus Sedi metropolitanae Cagayanae, cuius sacro Praesuli Praelatus obnoxius erit ad normam iuris. Mensam constituent: Curiae emolumenta, fidelium collationes, congrua bonorum pars quae novae praelaturae obvenient ad normam canonis 1500 C.I.C. Ad Seminarii structionem quod attinet, atque puerorum educationem ad sacerdotium vocatorum, serventur praescripta iuris communis et regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, ratione habita decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cum autem iuvenes philosophiae atque sacrae theologise vacare debebunt, qui optimi fuerint Romam mittantur, ad Pontificium Collegium Seminarium Philippinum. Praeterea Ozamisanam praelaturam in dioecesium ordinem redigimus, eodem nomine, finibus ita immutatis, ut unam civilem provinciam Misamis Occidental cognominatam complectatur; quam metropolitanae Sedi Zamboangensi suffraganeam facimus. Huius dioecesis sedem in urbe Ozamis City collocamus, cathedram episcopalis auctoritatis in templo B. M. V. Immaculatae Conceptionis, quod honore cathedralium templorum decoramus, cum iuribus iustis. Collegium Canonicorum in nova dioecesi condatur, per alias litteras apostolicas in posterum dandas. Interim autem Episcopus Consultores dioecesanos eligat, qui consilio et opera eum invent. Mensam episcopalem efficient tum Curiae proventus, tum collationes populi, tum etiam reliqua quae ad praelaturam pertinebant bona. Iis autem circumscriptionibus constitutis per harum Litterarum effectionem, Sacerdotes et clerici illi Ecclesiae sint adscripti, in cuius territorio beneficium ant officium ecclesiasticum habeant; ceteri vero clerici et Seminarii tirones, ei in cuius territorio legitimo domicilio degant. Ad novarum Ecclesiarum regimen atque administrationem quod attinet, ad Vicarii Capitularis electionem Sede vacante, similia, serventur leges Iuris Canonici. Omnia denique documenta et acta quae novam praelaturam novamque dioecesim respiciant, ad earum Curias cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Postremo, ad modo constitutam Sedem Ozamisanam regendam atque gubernandam venerabilem Fratrem Iesum Varela transferimus, a suae Sedis Tatiltensis vinculo liberantes. Ceterum, his Litteris ad exitum deducendis venerabilem Fratrem Carmelum Rocco legamus, vel quern ipse delegaverit, factis nempe debitis facultatibus. Re vero acta documenta exarentur, quorum fide digna exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitationis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 730-732

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top