PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BASILEENSIS ET LUGANENSIS
(DE DIOECESI LUGANENSI)
*
CIRCUMSCRIPTIO ECCLESIASTICA TICINENSIS
A DIOECESI BASILEENSI SEPARATUR ATQUE DIOECESIS SUI IURIS FIT.
Paroecialis et Collegialis Ecclesia Luganensis a Sancto Laurentio nuncupata,
Litteris apostolicis Idibus Septembris anno MDCCCLXXXVIII datis, ad effectum adducentibus sollemnem conventionem inter
Legatum Apostolicae Sedis et Legatos Supremi Consilii Foederalis Helvetici, die
XXVIII mensis iunii, anno MDCCCLXXXVIII initam et sollemniter ratam habitam die
IV insequentis mensis Iulii, in cathedralem perpetuo erecta est et in eadem «sedes et cathedra episcopales constitutae et fundatae sunt pro uno Antistite
episcopali caractere insignito, qui utpote Administrator Apostolicus Sanctae
Sedis immediate subiectus, Ticinensem pagum moderaretur universum». Luganensis
autern haec cathedra sic erecta et constitute, pro locorum temporumque
adiunctis, servata plena paritate iurium, cathedrali Basileensi perpetuo unita
est. Novissimis vero hisce temporibus Apostolica Sedes et Supremum Consilium
Foederale Helveticum, maiori Ticinensis pagi animorum utilitati atque commodo
providere cupientes, sollemni conventions die XXIV iulii anno MDCCCCLXVIII
inita et die XXV februarii, anno MDCCCCLXXI rata habita, statuerunt de variandis
statutis conventions diei primae Septembris anni MDCCCLXXXIV, ad
Administrationem Apostolicam Ticinensem quod attinet, atque de separanda
cathedrali Ecclesia S. Laurentii a dioecesi Basileensi. Quae cum ita sint, Nos,
initam conventionem ad actum adducentes, de Nostrae apostolicae auctoritatis
plenitudine eorum consensum supplentes, quatenus oporteat, quorum res intersit,
circumscriptionem ecclesiasticam Ticinensem a dioecesi Basileensi separamus,
ita ut tamquam dioecesis omnino sui iuris in posterum sit eiusque sacrorum
Antistes Episcopus Luganensis nuncupetur. Desinet proinde inter episcopales
Sedes, quas diximus, quodlibet unions vinculum; titulus Luganensis ab Episcopo
Basileensi eiusque successoribus non amplius retinebitur, atque immutati erunt
utriusque dioecesis termini. Titulum autem cathedralis Ecclesiae Luganensis
templo S. Laurentii confirmamus, in quo Sedem atque cathedram Episcopi
Luganensis collocari placet. Venerabilem vero Fratrem Iosephum Martinoli,
hactenus Episcopum titulo Camplensem et eiusdem Ecclesiae Luganensis apostolicum
Administratorem, Luganensi Sedi Episcopum atque Pastorem praeficimus, dato
regimine omnique administratione, per has Litteras a vinculo prioris Ecclesiae
Camplensis solutum. Cui onus facimus ius iurandum dandi fidelitatis erga Nos
teste nempe aliquo Praesule Nobis sincerae fidei vinculo obligato. Ceterum,
volumus ut has Litteras venerabilis Frater Ambrosius Marchioni, Archiepiscopus
titulo Severianensis et in Confoederatione Helvetica Apostolicus Nuntius, ad
exitum deducat, cum debitis facultatibus; qui poterit et alum legare, modo in
ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, idem venerabilis Frater
documenta exarari faciet, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro
Episcopis cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem
esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta stint ab iis quorum res
est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum vice
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus
Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 734-736
© Copyright 1971
- Libreria Editrice Vaticana