The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAMINAĖNSIS
(KOLUEZENSIS)
*

DETRACTA PARTE OCCIDENTALI ATQUE MERIDIANA TERRITORII
DIOECESIS KAMINAĖNSIS
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR,
«KOLUEZENSIS» COGNOMINANDA.

 

Qui beatissimo Petro, Dei voluntate, in regimen universae Ecclesiae successimus, christiani populi ad aeterna limina ductores, in magnis officii Nostri pontificalis muneribus illud semper collocavimus, quo dioecesium fines apte disponimus, cum ab hac re magna saepe commoda et miras Christi fidelibus utilitates profluere intellegamus. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio Pro Gentium Evangelizatione seu De Propaganda Fide, bene censuerit fieri si in Congo nova dioecesis conderetur atque hac de re venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani sententiam rogaverit, Archiepiscopum titulo Mallianensem eundemque in Congo Apostolicum Nuntium, Nos rebus qua oporteret consideratione reputatis, haec decernimus et iubemus. Ab Ecclesia Kaminaėnsi partem occidentalem atque meridianam detrahimus, in novaeque dioecesis formam redigimus, ab urbe principe Koluezensis appellandae; cuius erunt fines limites territoriorum civilium vulgo Kapanga, Sandoa, Dilolo, Kolwezi et territorii Kamina, firmis ceteris limitibus. Constitutam dioecesim suffraganeam facimus archidioecesi Lubumbashiensi, sic ut eius Episcopum Archiepiscopo eiusdem Ecclesiae. Urbs dioecesis princeps, Kolwezi erit, in qua sacer eius Praesul cathedram suae auctoritatis collocabit, in templo videlicet civitatis praecipuo, cui omnia iura, facimus talium templorum propria. Statuimus etiam ut pro Canonicis ad tempus Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio, ope assint. Cetera omnia, quae ad Ecclesiae Koluezensis regimen, administrationem pertinent, similia, iure Canonico temperentur. Decernimus postremo, ut venerabilis Frater Bruno Torpigliani, quem diximus, has Nostras Litteras ad exitum deduci curet, vel quem ipse delegaverit, factis necessaries facultatibus. Postquam vero rem egerit, documenta exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 AGNELLUS Card. ROSSI
 S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sec de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 801-802

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top