The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FORTALEXIENSIS-SOBRALENSIS
(ITAPIPOCANAE-QUIXADENSIS-TIANGUENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI FORTALEXIENSI
ET DIOECESI SOBRALENSI TRES NOVAE CONDUNTUR DIOECESES,
NOMINE ITAPIPOCANAE, QUIXADENSIS ET TIANGUENSIS.

 

Qui summopere ex apostolico officio tenemur ut cunctis fidelium animis quam aptissime consulamus, iterum iterumque movemur ad opportuna christianae vitae recte agendae subsidia suppeditanda. In quibus, cum convenientem quoque territoriorum dispositionem esse existimemus, cum que sacri provinciae ecclesiasticae Fortalexiensis Ordinarii ab Apostolica Sede petierint ut huiusmodi distributio novarumque dioecesium constitutio apud eos fieret, Nos, audita sententia sive venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani et in Brasilia Apostolici Nuntii, sive Sacrae Congregationis pro Episcopis, sequentia decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Fortalexiensi territorium separamus municipiorum vulgo nuncupatorum. Apuiarés, General Sampaio, Irauçaba, Itapagé, Itapipoca, Paracuru, Pentecoste, São Luís do Curu, Trairi, Uruburetama; a dioecesi autem Sobralensi districtum vulgo Itarema, ad municipium Acaraú pertinentem, iisque dioecesim condimus Itapipocanam appellandam iisdemque cingendam finibus ac civilia territoria quae diximus; cuius sedes episcopalis urbs Itapipoca erit, magisterii vero cathedra in templo Beatae Maria Virginis vulgo Nossa Senhora das Mercês collocabitur, ad cathedralis dignitatem evecto. Item ab archidioecesi Fortalexiensi territoria distrahimus vulgo Boa Viagem, Capistrano, Itapiúna, Itatira, Quixadá, Quixeramobim, iisdemque dioecesim Quixadensem constituimus, cui eadem ac civilibus quae diximus territoriis fines erunt, sedes episcopalis urbs Quixadá, templum cathedrale, sacra aedes curialis ibi exstans, Sacrae Familiae dicata. Denique a dioecesi Sobralensi territoria disiungimus municipiorum vulgo Camocim, Carnaubal, Chaval, Granja, Guaraciaba do Norte, Ibiapina, São Benedito, Tianguá, Ubajara, Viçosa do Ceará, iisque dioecesim Tianguensem fundamus, cuius fines iidem atque territoriorum quibus est constituta, sedes episcopalis urbs Tiangua, templum cathedrale sacra curialis aedes Sanctae Annae dicata. Conditarum dioecesium Episcopis omnia, ut congruum, iura damus imponimusque obligationes, iuxta Finis canonici leges; metropolitano iuri archiepiscopi Fortalexiensis suffraganeos eos facimus, una cum suis dioecesibus; onus iisdem imponimus consultores dioecesanos deligendi, usque dum Canonicorum Collegium per alias sub plumbo Litteras non condatur; ad seminaria struenda quod attinet alumnorumque formationem, normas servandi iuris communis, decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» peculiaresque leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica; seminariorum autem iuvenes, ingenio animorumque virtutibus prae ceteris excellentes, Romam mittendi, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendos. Novarum dioecesium mensam episcopalem efficient Curiae bona, a fidelibus sponte oblatae pecuniae bonorumque portio unicuique earum ad normam Canonis 1500 Codicis Iuris Canonici obveniens. Quod autem spectat regimem, administrationem, Vicarii Capitularis electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, ius commune servetur. Dioecesibus rite constitutis, eo ipso sacerdotes ei Ecclesiae ascribantar, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta congruentia ad novarum dioecesium Curias transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec omnia quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos; qui vero negotium perfecerit documenta de more effecti negotii ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 803-805

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top