*
PRAEFECTURA APOSTOLICA S. FRANCISCI
XAVERII IN PERUVIANA REPUBLICA, AD GRADUM ET DIGNITATEM VICARIATUS APOSTOLICI
EVEHITUR,
EODEM NOMINE IISDEMQUE FINIBUS.
Cum die undecimo mensis ianuarii, anno rnillesirno nongentesimo quadragesimo
sexto, praefectura apostolica S. Francisci Xaverii constituta est, idem factum
est ac semen in terram spargenti, quod prodiret, grandesceret, fructus laetos et
uberes redderet. Neque id frustra et in cassum speratum est: nam susceptarum
rerum assidui ac diuturni labores, quibus sodales Societatis Iesu perfuncti
sunt, rem eo adduxerunt, ut non solum ibi sancta Christi religio incrementa
magna ceperit, sed maiora etiam provideantur futura, in Christi gloriam
Ecclesiaeque amplitudinem. Quam ob rem, cum sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post venerabiles Fratres coetus
Episcoporum Peruviani sententiam rogatos, atque venerabilem Fratrem Aloisium
Poggi auditum, Archiepiscopum titulo Forontonianensem et in Republica Peruviana
apostolicum Nuntium, in eam opinionem discesserit, ut eadem praefectura
apostolica ad gradum Vicariatus apostolici eveheretur, Nos id quam aequissime
concedentes, circumscriptionem illam in ordinem Vicariatuum apostolicorum
redigimus, cum iuribus debitis; quem scilicet iisdem Patribus Societatis Iesu
credimus gubernandum, qui hucusque habuerunt, in quosque omnia laudum ornamenta
congerimus. Vicariatus S. Francisci Xaverii, ut idem nomen, ita et eosdem fines
servabit. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Aloisius Poggi ad
exitum adduci curabit, vel ille quem ipse delegaverit. Re vero acta, certae
fidei documenta ad Sacram Congregationem mitti studebit, recte subscripta ac
sigillo impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sec de Propaganda Fide
Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 805-806
© Copyright 1971
- Libreria Editrice Vaticana