The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PASSOFUNDENSIS ET ALIARUM
(EREXIMENSIS-CRUCIS ALTAE-RIVOGRANDENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS PASSOFUNDENSI,
S. MARIAE ET PELOTENSI, NOVAE DIOECESES EREXIMENSIS,
CRUCIS ALTAE ET RIVOGRANDENSIS CONSTITUUNTUR.

 

Cum Christus, Dei Filius, apostolos suos hoc praecipuum iusserit, ut, euntes in mundum universum, Evangelium salutis hominibus inferrent, qui credendo, praeceptisque obtemperando immortalitatem adipiscerent (cfr. Mc., 16, 15), idcirco Nos, quos summus rerum omnium arbiter ac moderator, Deus, Ecclesiae suae praeesse voluit, ad id toto pectore omnique studio incumbimus, ut venerabilibus Fratribus Episcopis, Apostolis Ecclesiarum (cfr. 1 Cor., 8, 23) munus propagandae atque conservandae religionis facilius providentia Nostra faciamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Noster Alfredus Vincentius S. R. E. Cardinalis Scherer, Archiepiscopus Portalegrensis atque eiusdem provinciae ecclesiasticae Metropolita una cum coetu Ordinariorum suae dicionis ab Apostolica Sede petierint ut rebus aptius ordinatis ibi loci novae dioeceses tres constituerentur, Nos, venerabili Fratre Humberto Mozzoni sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Sidetano et in Brasilia apostolico Nuntio, de consilio Sacrae Congregationis pro Episcopis, haec decernimus

1. A dioecesi Passofundensi territorium sequentium municipiorum separamus, ut sunt per legem civilem circumscripta: Erexim, Getulio Vargas, Marcelino Ramos, Gaurama, Aratiba, Campinas do Sul, Erval Grande, São Valentim, Viadutos, Severiano de Almeida, Cotegipe, Jacutinga, Itatiba do Sul, Mariano Moro, quibus terris novam dioecesim condimus Ereximensem appellandam, cuius sedem in urbe Erexim poni statuimus, cathedra episcopalis potestatis in templo S. Iosephi, B. M. V. Sponsi, collocata, quod iam dudum aedificatur, quodque ad dignitatem cathedralis aedis tollimus.

2. Item a dioecesi S. Mariae haec territoria separamus, iuxta limites quibus lege civili clauduntur: Crux Alta, Ijuí, Soledade, Espumoso, S. Barbara do Sul, Ibirubá, Chapada, Barros Cassal, Condor, Ajuricaba, Augusto Pestana, Pejuçara, Panambi, Fontoura Xavier; similiter territoria districtuum: Vila Joia, Itauba et Mauricio Cardoso, ad municipia Tupaneiretã, Arroio do Tigre et Arvorezinha. His sane novam dioecesim fundamus, nempe Crucis Altae, cuius Sedes erit in urbe Cruz Alta, cathedra in templo divini Spiritus Sancti, ibidem, cum debitis iuribus ecclesiarum cathedralium.

3. A dioecesi Pelotensi, denique, excerpimus horum municipiorum territoria, quemadmodum lege civili limitantur: Rio Grande, Sao José do Norte, Santa Vitoria do Palmar et Mostardas, quibus coalescentibus tertiam dioecesim constituimus, Rivograndensem cognominandam, cuius sedem in urbe Rio Grande poni, cathedram vero in sacra aede beati Petri apostoli collocari iubemus.

Conditas dioeceses suffraganeas facimus metropolitanae Sedi Portalegrensi, sic ut earum Episcopi huius Praesuli obnoxii errant ad normam iuris. Praeterea, in iis Canonicorum collegia condantur, iuxta alias sub plumbo Litteras in futurum dandas; interea tamen Consultores dioecesani eligantur, Episcopis consilio atque opera iuvaturi. Ad mensam episcopalem quod attinet, ea fiet: populi collationibus, Curiarum proventibus, bonis, si qua sunt, quae eidem obvenient ad normam canonis 1500 C.I.C. Ad Seminaria vero quod respicit, clericorumque formationem, serventur praescripta iuris communis, regulae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica, ratione nempe habita Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cum vero iuvenes adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut philosophia atque sacra theologia imbuantur. In iis quae dioecesium harum regimen spectant, cleri populique iura et onera, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electionem, similia, leges canonicae serventur. Tandem dioecesibus per harum Litterarum effectionem constitutis, eo ipso sacerdotes, qui in earum territorio beneficium vel officium habuerint, iis assignantur; clerici vero atque Seminarii tirones, ei dioecesi in qua legitime per domicilium degant. Acta postremo, et documenta quae novas dioeceses respiciant, ad uniuscuiusque Curiam mittantur, religiose custodienda. Ceterum, haec omnia exsequi curet venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, vel quern ipse delegaverit. Actis vero rebus, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur, debite subscripta sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 808-810

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top