PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RANCHIENSIS
(DALTONGANIENSIS)*
AB ARCHIDIOECESI RANCHIENSI QUIBUSDAM
DETRACTIS TERRITORIIS DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «DALTONGANIENSIS».
Supremi Ecclesiae pastoris munere fungentes eidemque quam dillgentissime
possumus satin facientes, dioecesium territoria quandoque aptius disponimus
quandoque dividimus novasque constituimus ecclesiasticas circumscriptiones;
idque profecto, quo melius efficaciusque rei catholicae consulatur. Quod hodie
ad archidioecesim quod attinet Ranchiensem faciendum esse putavimus, quibusdam
videlicet ab ea separatis regionibus iisque alia condita Ecclesia. Audita ideo
hoc super negotio sententia Nuntiaturae Apostolicae in India, de sententia
Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione sequentia., decernimus
Nostraque auctoritate iubemus. Ab archidioecesi Ranchiensi territoria
distrahimus civilium provinciarum vulgo Hazaribagh et Palamau, iisque novam
dioecesim fundamus, Daltonganiensem appellandam atque metropolitanae Sedi
Ranchiensi subiciendam. Mandamus praeterea ut quaedam sacra aedicula, quae in
urbe vulgo Daltongani exstet, ad praesens tamquam cathedralis habeatur, utque
pro Canonicis consultores dioecesani ab Episcopo deligantur, ut ad normam Iuris
ei assint auxilio atque consilio. Hae autem Nostrae sub plumbo Litterae sueto
more ad effectum adducantur, deque confecto negotio documenta exarentur et ad
Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, rite signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria, praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. Rossi
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1971
- Libreria Editrice Vaticana