The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KWANGIUENSIS
(CHEITTDOENSIS)*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI KWANGIUENSI
NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONSTITUITUR,
NOMINE «CHEIUDOENSIS».

 

Quoniam supremi, quo fungimur officii maximopere est ut, quae cum aptiore Christi evangelii promulgatione congruant ea ad effectum ducamus, sententiae Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide accedendum esse putavimus, quae novam in Coreae finibus condi posse praefecturam apostolicam censuit. Suprema ideo Nostra potestate, auditoque hac super re quid sentiret venerabilis Frater Hippolytus Rotoli, Archiepiscopus titulo Thibiucensis et in Corea pronuntius, sequentia decernimus. Ab archidioecesi Kwangiuensi territorium distrahimus insulae vulgo Cheju-do mari Sinensi Orientali circumscriptae, eoque praefecturam apostolicam constituimus, Cheiudoensem appellandam, quam curis Sodalium Societatis Sancti Columbani pro missionibus ad Exteros concredimus, ea quidem spe ut pro suae christianae religionis prolatandae studio nec labori parcant nec rebus divinis gerendis. Haec quae praescripsimus venerabilis Frater Hippolytus Rotoli ad effectum adducat, atque effecti negotii congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de tricesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 AGNELLUS Card. Rossi
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 6-7

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top