The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PRAETORIENSIS
(RUSTENBURGENSIS)*

IN AFRICA MERIDIONALI NOVA PRAEFECTURA CONDITUR, «RUSTENBURGENSIS» NOMINE.

 

Inter rerum humanarum rumores, qui et metus praeferunt hominibus, et formidines, et sollicitudines omne genus, Ecclesia sancta, Christi verbis memorem animum praestans, quae apostolis fecit: «Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc. 16, 15), in hoc sane omni studio, cogitatione curaque semper maxime incubuit, ut, videlicet, divinam Christi religionem late diffunderet, atque tabs ubique fieret, providentia sua, rerum condicio, quae fidei nostrae propagandae admodum prodesset. Quam oh rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium evangelizatione seu de Propaganda Fide in eam sententiam venerit ut in Africa Meridionali, nonnullis territoriis detractis ab archidioecesi Praetoriensi, novam conderet Praefecturam apostolicam, Nos, re aeque reputata, consilio petito a venerabili Fratre Ioanne Gordon, Archiepiscopo titulo Nicopolitano ad Nestum, eodemque in Africa Meridionali apostolico Delegato, atque Ordinario cuius interest sententiam rogato, bene fieri censuimus si expostulationi concederemus. Cuius rei gratia, apostolica Nostra auctoritate eas partes districtuum, quos dicunt, civilium Rustenburg, Koster, Swartruggens, Marico et Thabazimbi, quae ad praesens in finibus archidioecesis Praetoriensis erant, ab hac eadem Ecclesia detrahimus, easque in Praefecturae apostolicae formam redigimus, Rustenburgensis cognominandae, factis iuribus quae ad circumscriptiones humus ordinis pertinent. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum volumus ut has Litteras Nostras venerabilis Frater Ioannes Gordon, cuius mentionem fecimus, ad exitum deducat, vel ille quem ipse delegaverit, factis nempe debitis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta, officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simuique ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de tricesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 AGNELLUS Card. Rossi
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 8-9

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top