The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. LUDOVICI IN MARAGNANO
(BREIENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
S. LUDOVICI IN MARAGNANO, ALIA CONDITUR DIOECESIS,
APPELLATIONE «BREIENSIS».

 

Pro apostolico quo divinitus fungimur officio, munus Nostrum universae Eccleshie pastoris absolutum magnam partem putamus, cum omne genus subsidia fidelibus adiuvandis suppeditaverimus. Quae inter, quoniam e praecipuis illud profecto est quo novae constituuntur dioeceses, sententiae accedendum esse censuimus venerabilis Fratris Ioannis Iosephi de Mota et Albuquerque, Archiepiscopi S. Ludovici in Maragnano, qui, post auditum Episcoporum Brasiliae coetum, ab Apostolica Sede petiit ut e quibusdam archidioecesis suae territoriis alit Ecclesia excitaretur. Accepta ideo hoc super negotio sententia sive venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani et in Brasilia Apostolici Nuntii, sive Sacrae Congregationis pro Episcopis, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi S. Ludovici in Maragnano integrum territorium municipiorum separamus, quibus per vulgus appellatio Afonso Cunha, Anapurus, Araioses, Barreirinhas, Brejo, Buriti, Chapadinha, Coelho Neto, Duque Bacelar, Magalhaes da Almeida, Mata Roma, Santa Quiteira do Maranhao, São Benedito do Rio Prêto, São Bernardo do Parnaiba, Tutoia, Urbano Santos, ex iisque dioecesim condimus, Breiensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac municipia quae diximus. Sic conditae dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Brejo erit, magisterii vero cathedra in templo curiali eiusdem urbis, quod Deo dicatum est in honorem Conceptionis Irnmaculatae Beatae Mariae Virginis, quod cathedrale habebitur, cum iuribus et privilegiis congruis. Eadem praeterea suffraganea erit metropolitanae Sedi S. Ludovici in Maragnano, sic ut eius Episcopus eiusdem Ecclesiae Metropolitae obnoxius. Cathedrale etiam Canonicorum collegium condatur, per alias tamen sub plumbo Litteras; interea vero consultores dioecesanos Episcopus eligat, qui ei de more assistant. Mensam episcopalem quae dicitur constituent Curiae emolumenta, fidelium pecuniae sponte oblatae atque bonorum pars quae novae dioecesi obvenient, ad normam canonic 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad seminarium quod attinet sacrorumque alumnorum educationem, serventur praescripta Iuris Canonici, decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius» atque peculiares normae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica; suo autem tempore electi iuvenes Romam mittantur, ad Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Quod autem spectat dioecesis regimen, administrationem, vicarii capitularis electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, serventur quae sacri canones praescribunt. Simul ac Breiensis Ecclesia rite fuerit constitute, eo ipso sacerdotes ei Ecclesiae ascripti censeantur, in qua beneficium vel ecclesiasticum officium habeant; ceteri vero clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Acta denique et documenta conditam dioecesim respicientia a Curia S. Ludovici in Maraguano ad Breiensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, quern diximus, vel ab eo delegates sacerdos; qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quern primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim seam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic habebitur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quartodecimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesirno primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

  CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 12-13

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top