The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KATIOLAňNSIS
(KORHOGO
ňNSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA KATIOLAňNSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, KORHOGOňNSIS NOMINE.

 

Christi mandatum quo iussit apostolos suos ire in mundum universum ad evangelium gentibus nuntiandum (Mc. 15-16) et Nos vehementer impellit ut ubique hominibus maiorem in dies facultatem demus Dei verbum audiendi, eius sanctissimam adorandi maiestatem animumque virtute ac veritate excolendi. Quam ob rem, cum Sacrum Consilium pro Gentium Evangelizatione, audita sententia tum venerabilis Fratris Ioannis Mariani, Archiepiscopi titulo Missuensis et Apostolici in Africa Occidentali Delegati, tum Ordinarii loci cuius intersit, id statuerit ut distractis quibusdam territoriis ab Ecclesia KatiolaŽnsi, nova quaedam constitueretur dioecesis, Nos, hoc probantes ratumque habentes, sequentia decernimus et iubemus. A dioecesi KatiolaŽnsi tres praefecturas civiles, vulgo Korhogo, Boundiali et Odienne nuncupatas, distrahimus easque in novae dioecesis formam redigimus, a civitate principe eiusdem regionis KorhogoŽnsis appellandae. Magisterii autem Episcopalis cathedra in templo principe urbis KorhogoŽnsis erit, novamque Sedem suffraganeam facimus metropolitanae Ecclesiae Abidjanensi. Praecipimus insuper ut pro locorum huiusque temporis adiunctis, Canonicorum loco consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint. Quod autem ad Ecclesiae regimen et administrationem attinet, leges iuris canonici serventur. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda, is curabit qui eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in Africa Occidentali Delegationem regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sent subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die quintodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

  AGNELLUS Card. ROSSI 
 S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, pp. 270-271

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top