The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RALEIGHIENSIS
(CAROLINANAE)
*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI RALEIGHIENSI,
NOVA ECCLESIA CONSTITUITUR, CAROLINANA COGNOMINANDA.

 

Qui divino consilio in beatissimi Petri locum successimus atque idcirco in vertice sacerdotii constituti sumus, ut tum sacris Pastoribus provideremus, fratribus Nostris, apostolis Ecclesiarum, gloriae Christi (cfr. 2 Cor. 8, 23), tum sancto Dei populo consuleremus, id sane magnam partem gessisse Nos putamus, cum bene rebus dioecesium dispositis egregiisque rectoribus assignatis, cunctis, praesidibus nempe ac fidelibus, colendi studia religionis copiam fecerimus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vincentius S. Waters, Episcopus Raleighiensis, audito coetu seu Conferentia Episcoporum Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, huic apostolicae Sedi proposuerit ut, sua Ecclesia divisa, nova excitaretur, Nos post auditos sive venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi, Archiepiseoprim titulo Tarsensem atque in iisdem Civitatibus apostolicum Delegatum, sive venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesident, haec statuimus. A dioecesi Raleighiensi comitatus, quos dicunt, separamus populari lingua sic cognominatos: Alexander, Alleghany, Anson, Ashe, Avery, Buncombe, Burke, Cabarrus, Caldwell, Catawba, Cherokee, Clay, Cleveland, Davidson, Davie, Forsyth, Graham, Guilford, Haywood, Henderson, Iredell, Jackson, Lincoln, McDowell, Macon, Madison, Mecklenburg, Mitchell, Montgomery, Polk, Randolph, Richmond, Rockingham, Rowan, Rutherford, Stanley, Stokes, Surry, Swain, Transylvania, Union, Watauga, Wilkes, Yadkin, et Yancey, una cum illa parte territorii comitatus Gaston, quae est extra fines territorii Abbatiae «nullius dioeceseos» B. M. Auxiliatricis de Belmont. Quibus terris novam dioecesim condimus, ex urbe Charlotte Carolinanum appellandam. Episcopus sedem suam in urbe modo descripta collocabit, cathedram vero in templo S. Patricii ponet, cui omnia iura facimus templorum propria. Conditam dioecesim suffraganeam facimus Sedi metropolitanae Atlantensi, cuius sacro Praesuli Episcopum Carolinanum ad normam iuris subicimus. Mensam episcopalem constituent tum Curiae emolumenta, tum fidelium christianorum collationes sponte factae; tum, si qua sunt, bona pro rata parte ad normam canonis 1500 novae Sedi obvenientia. De Seminarii constitutione vero atque de puerorum educatione id statuimus, ut leges iuris communis serventur, ratione habita Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius», et regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica. Item decernimus ut si in praesens Canonicorum Collegium condi nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo denique et acta quae ad novam dioecesim respiciant, ad eius Curiam mittantur, ibique religiosa aura serventur. Ceterum, venerabilis Frater Aloisius Raimondi, cuius meminimus, has Litteras Nostras exsequi curabit, vel quem ipse delegaverit. Cuius sane rei documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; Quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesinao septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
 S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, pp. 271-273

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top