The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZAMBOANGENSIS
(PAGADIANENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI ZAMBOANGENSI, NOVA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «PAGADIANENSIS».

 

Ut fidelium necessitatibus, curis suis ac laboribus commissorum, apte prospiceretur utque subsidia iisdem praeberentur opportune ad facilius largiusque semen illud quod est verbum Dei (cf. Luc. 8, 11) serendum, censuit venerabilis Frater Linus Gonzaga et Rasdesales, Archiepiscopus Zamboangensis, optimum esse si ex perampla sua archidioecesi alia de more excitaretur dioecesis. Quod consilium cum, post auditum Episcoporum Insularum Philippinarum coetum, ut ad rem adduceretur ab Apostolica Sede petierit, nos, audito hoc super negotio venerabili Fratre Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia et in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio, atque Sacra Congregatione pro Episcopis, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Zamboangensi territorium paroeciarum separamus, quibus per vulgus appellatio Pagadían cum Libangan, Dimataling cum Tabina et Midsahip, Dinas, San Miguel, Dumalinao, San Pablo, Tukuran, Aurora, Domingag, Mahayag, Molave, Ramon Magsaysay, Tambulig, iisque novam dioecesim condimus, Pagadianensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac paroeciae quas diximus. Sic constitute Ecclesia metropolitanae Sedi Zamboangensi suffraganea erit, sic ut eius Episcopus eiusdem Sedis Metropolitae; episcopalem sedem in urbe vulgo Pagadían habebit, ac templum cathedrale in sacra aede ibidem exstante, Sanctissimo Nomini Iesu sacra. Mandamus praeterea ut, quoadusque per alias sub plumbo Litteras Canonicorum collegium non condatur, consultores dioecesanos Episcopus deligat, ad normam iuris canonici; item seminarium struat, servatis praescriptis iuris canonici, normis decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» atque peculiaribus Sacrae Congregationis pro educatione catholica normis; cuius seminarii selectos iuvenes, sive virtutibus sive ingenio praestantes, Romam mittat, ad Pontificium Collegium Seminarium Philippinum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendos. Ad mensam episcopalem quod attinet, eam constituent Curiae emoluments, fidelium sponte oblatae pecuniae bonaque quae ab normam canonis 1500 Codicis Innis Canonici eidem dioecesi obvenient. Quod vero spectat dioecesis regimen, administrationem, vicarii capitularis electionem, fidelium iura et onera idque genus cetera, sacri canones adamussim serventur. Acta denique et documenta constitutam dioecesim spectantia a Curia Zamboangensi ad Pagadianensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos; qui autem negotium perfecerit sueta documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
 S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, pp. 274-275

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top