The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE PARADISI*

IN BRASILIA EPARCHIA DOMINAE NOSTRAE PARADISI CONSTITUITUR,
PRO MELKITIS RITUS BYZANTINI.

 

Haec romana et apostolica Sedes, omnium Ecclesiarum, quotquot in orbe terrarum disseminatae sunt, mater sollicita, singulari semper studio et antiquissima cura ad Orientales Ecclesias respexit, quas nempe, christianae familiae partem nobilissimam, florentes ingenio, doctrina sancta abundantes, pietate castissima in Deum eiusque Matrem praestantes, per tot saeculorum intervalla experta est, easdemque firmum christianae veritatis praesidium. Accedunt sacrosancti Concilii Vaticani II decreta, patrimonium tantum Orientalium extollentia. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, post venerabilem Fratrem Maximum V Hakim, Melkitarum Patriarcham, sententiam rogatum, bene fieri censuerit, si in Brasiliana Re publica Eparchia conderetur pro fidelibus ritus Byzantini Melkitarum, Nos id censentes haud parum conferre ad bonurn atque prosperitatem eius coetus fidelium, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. In Brasilia Eparchiam pro fidelibus ritus Byzantini Melkitarum constituimus, cuius erit titulus Dominae Nostrae Paradisi„ sedes in urbe S. Pauli. Eadem praeterea suffraganea subicietur Apostolicae Sedi, ac tamquam eparchiale templum illud habebit, quod est a populo appellatum «Igreja de Nossa Senhora do Paraiso». Consultores insuper eligantur, qui Eparcho assint consilio atque opera. Ad mensam eparchialem quod attinet, efficietur fidelium collationibus, statutis paroeciarum tributis, bonis ad Eparchiam pertinentibus. Eparchiae postremo eiusque Eparchi iura Litteris apostolicis continentur, quae «Cleri sanctitati» inseribuntur, a canone nempe 392 ad 526, servatis decretis sacrosancti Concilii Vaticani II, ceterisque Sedis apostolicae praescriptis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, amid S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 MAXIMILIANUS Card. DE FÜRSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 409-410

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top