PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE IULLUNDUR
(IULLUNDURENSIS)
*
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE IULLUNDUR AD
GRADUM DIOECESIS TOLLITUR, IULLUNDURENSIS NOMINE.
Officium apostolicum, quod ad beatissimi Petri similitudinem, summi Dei munere suscepimus, id sane poscit, ut Ecclesiae suae sanctae, quo meliore
possumus modo, provideamus. Quam ob rem, cum apostolica Praefectura de
Iullundur, in India, haud minima cepisset incrementa, maioraque praevideatur
esse acceptura, bene fieri censuimus, si eam ad gradum atque dignitatem
dioecesis eveheremus; remur, praeterea, per hoc animum addi Evangelii praeconibus
qui ibidem nulli pepercerunt labori regno Christi proferendo. Venerabilibus ergo
Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus auditis, qui Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione seu De Propaganda Fide praesident, item Apostolica
Nuntiatura in India sententiam rogata, Nostra auctoritate Apostolicam
Praefecturam de Iullundur ad dignitatem dioecesis evehimus, Jullundurensis
nomine, cum omnibus iuribus, quae Ecclesiis eiusdem ordinis competunt. Quae
profecto metropolitanae Sedi Delhiensi suffraganea erit, atque obnoxia Sacrae
Congregationi pro Gentium Evangelizatione. Eius autem episcopalem Sedem in urbe
Iullundur poni censemus, cathedram sacrae auctoritatis in templo beatissimae
Virginis Mariae nulla labe conceptae. Episcopus praeterea, cui Ecclesia
Iullundurensis continget gubernanda, pro Canonicis consultores dioecesanos
eligat, dum Canonicorum collegium condatur, qui ope consilio assint. Cetera, ad
iuris communis normam fiant ad reliquaque Ecclesiae sanctae praescripta. Demum
volumus ut emus cura qui Apostolicae Nuntiaturae in India praeest, cuius
mentionem fecimus, hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, qui potent etiam
alium, quem voluerit, legare. Re vero acta, documenta exarentur, atque ad Sacram
Congregationem pro Gentium Evangelizatione sinceris exemplis mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere
poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu
exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti
simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit
fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 415-416
© Copyright 1971
- Libreria Editrice Vaticana